PL 163, col. 1463

Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

[(I Cor. XI, 16)] .
Insinuans videlicet non esse temerandam
Ecclesiae consuetudinem, cujus auctoritate
praeceptorum munire nititur rationem. Ecclesiae
morem quantum violare peccatum sit, bene beatus
Augustinus in libro quem contra Faustum conscripsit,
his verbis ostendit, dicens [(lib. XXII, cap. 47)] :
« Quando mos erat habere plures uxores, crimen
non erat. Nunc vero propterea crimen est, quia
mos non est. » Item in responsionibus ad Januarium [(Epist. 54, cap. 5, 6)] :
« Quod faciendum divinae
Scripturae praescivit auctoritas, non dubitandum
quin ita faciamus ut legimus. Similiter de eo quod
tota per orbem frequentat Ecclesia. » Quibus sententiis
morem ecclesiasticum firmum, ratum, nec
ulla simultate immutandum fore libere comprobare

potest, quisquis ejus fidem confitetur, ejus doctrinam
suam sanctamque esse fateatur. Porro an non
qui haec statuere Catholici fuere, Catholice vixere,
Evangelia et Apostolum legere, lecta praedicavere,
praedicando docuere? Cur ergo talia mandaverunt, si
non esse facienda intellexerunt? Aut quomodo Ecclesiam
Dei rexerunt, verbo et exemplo illustrarunt,
si contra Deum, contra Dei Apostolum, contra
denique totius ferme religionis Christianae salutem
a veritate missi falsitatis praecones exstiterunt?
Atqui eos digne sanctis et Deum coluisse, et
quae Dei sunt docuisse, et legimus, et memoramus,
et allegamus. Proinde illorum prudentiam certissime
cognitam, sancta Ecclesia prudenter ac venerabiliter

accepit, fideliter tenuit, more et antiquitate
firmavit, neminem reprobavit. Liquido igitur constat
praecepta corrigendae praesumptionis illicitae,
castigandae turpitudinis nefariae talibus scelestis
imposita, salubriter esse inventa, divinitus data,
pro veritate, non contra veritatem loquentia. Praeterea
si ab universa Ecclesia non fuerunt instituta,
non idcirco sunt reprobanda? Nunquid decreta et
canones universi Christianae fidei confessores aut
defensores uno spiritu eodemque sensu decrevere?
Pleraque enim ab uno, nonnulla a pluribus definita;
quae tamen ab omnibus gratanter sunt accepta, a
nemine contempta.
Huc accedit, si omne divortium conjugum a Domino

prohibitum erat, excepta causa ejus adulterinae
fornicationis, quem ex Evangelio assignatis, alia
causa separandi admittenda non erat. Quo ergo
jure, qua audacia ab ipsis divini eloquii praedicatoribus
nova exceptio est introducta? Aiunt enim, ut
praefatum est, pro suorum susceptione filiorum de
salutari fonte, divortia conjugum fieri debere. Qua
ergo facilitate, qua fronte mandatum Dominicum,
intellectu perspicuum, nemini ambiguum, ab hominibus
est derogatum, aliud subrogatum? aut cur
ab Ecclesia memorata exceptio est accepta, quae a
Domino non est excepta? Cur, inquam, nisi quia
mandata Dei probe intellexerunt, pie susceperunt,
sibi id licere licenter posse cognoverunt, salva reverentia
canonicarum Scripturarum? Ad haec quis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.