PL 163, col. 932

Appendix ad Historiam regum Francorum (Monachi S. Dionysii), J. P. Migne

cum uxore sua et populo suo fugiens evasit. Depredato
palatio et tota provincia, Lotharius rex rediit
cum pace in Franciam, nemine persequente. Post
hec ipse Otho imperator congregato exercitu usque
Parisius venit, ubi nepos ejusdem cum aliis pluribus
occisus est ante portam, incenso suburbio ipsius urbis;
ipse enim jactaverat se lanceam suam infigere
in porta Parisius. Lotharius autem rex convocato
Hugone duce Francorum et Henricum Rurgundionum
ducem, super eos repente irruit, et persecutus
est fugientes usque ad urbem Suessionis. Illi vero
ingressi alveum fluminis quod dicitur Axona, vadum
nescientes, plurimi perierunt, multo plures
aqua quam gladio; tantique fuerunt ibi necati, ut
fluvius redundaret cadaveribus mortuorum. Lotharius

autem cum Francis persequens eos tribus diebus
et totidem noctibus usque ad fluvium qui fluit
juxta Ardennam silvam, interfecit multos ex eis,
dedignansque eos ultra persequi, cum magna victoria
in Franciam remeavit. Otho vero imperator taliter
dehonestatus, cum paucis de suis in Lotharingiam
rediit. Qui post hec nec revisit Franciam, nec
quilibet successorum ejus. Eodem autem anno ipse
Lotharius rex et idem Otho pacificati sunt civitate
Remis, contradicentibus Hugone et Henrico ducibus
totiusque Francie primoribus. Dedit vero Lotharius
rex Othoni imperatori Lotharium regnum pro vinculo
amoris; que causa magis contristavit corda
Francorum.
28.
Post hec Lotharius rex obiit, sepultusque

est Remis in basilica sancti Remigii; successitque
ei Ludovicus filius ejus; qui 9 regni sui anno obiit
juvenis sine filiis, sepultusque est Compendio in
ecclesia sancti Cornelii, atque Karolus, frater ejus,
filius scilicet praefati Lotharii, regnum Francorum
obtinuit. Eodem vero anno Hugo dux Francorum
cognomento Capez contra Karolum hunc rebellavit,
eo quod ipse Karolus in matrimonio acceperat filiam
Herberti Trecharum comitis. Qui collecto copioso
exercitu, Laudunum obsedit, ubi ipse Karolus manebat
cum uxore sua. Karolus cum suis exiens de
civitate, Hugonem fugavit et obsidentium fugientium
hospitia incendit. Tunc Hugo cernens, quod
nullo modo posset Karolum vincere, consilium habuit
cum Ascelino traditore, Lauduni pontifice et

ejusdem Karoli consiliatore. Tradens itaque Ascelinus
Laudunum Hugoni duci cunctis quiescentibus,
Karolus cum uxore sua captus est intus, atque
civitate Aurelianis in carcere recluditur; nondum
enim unctus erat in regem, Hugone contradicente.
Qui reclusus Aurelianis duos filios ex predicta conjuge,
Karolum et Ludovicum, genuit. Et genus
et regnum deficit hic Karoli. Eodem vero anno

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.