PL 163, col. 933

Appendix ad Historiam regum Francorum (Monachi S. Dionysii), J. P. Migne

ipse Hugo dux cognomento Capez unctus est in regem
civitate Remis, Robertumque filium ejus dulcissimum
in ipso anno regio diademate sublimari
fecit.
29.
[CONTIN. AIM. c. 46.] Illis diebus domnus
Arnulfus vir bonus et modestus, frater prefati Lotharii,
natus tamen de concubina, Remorum ecclesiam
gubernabat. Huic Hugo ordinatus rex plurimas insidias
tetendit, cupiens exterminare omnem progeniem
Lotharii. Qui congregans concilium in civitate
Remis, Seguinum Senonum archiepiscopum cum
suffraganeis suis ad illud invitavit. In quo concilio
praefatum Arnulfum, quoniam multum ei invidebat,
degradari fecit, atque Aurelianis cum prefato Karolo
nepote ipsius custodie mancipavit, dicens natum

ex concubina non debere pontificali infula sublimari.
In cujus etiam locum Gibertum philosophum
consecrari fecit, eo quod magister fuerat Roberti
regis, filii sui, et domni Leuterici, postea Senonum
archiepiscopi. Seguinus vero archiepiscopus nullo
modo consentire voluit degradationi Arnulfi nec
Girberti consecrationi, licet urgeret jussio regis;
sed plus Deum quam terrenum regem timens, in
quantum potuit restitit; qua causa ira regis in eum
efferbuit. Quo audito Romanus pontifex episcopos,
qui ordinationi Girberti et Arnulfi degradationi consenserant,
a sacerdotali honore suspendit, misitque
Leonem abbatem a sede apostolica ad Seguinum Senonum
archiepiscopum, qui vice sua civitate Remis
congreget concilium. Collecto igitur concilio ex jussione

apostolica, predictus Arnulfus, jam tercium
annum agens in vinculis, revocatur de custodia et
cum honore reponitur in sede propria. Girbertus
vero intelligens, quod pontificatus honorem usurpasset
injuste, penitentia ductus judicabat se indignum
tali honore. Altercationem autem Girberti et Leonis
missi apostolici si quis diligentius inquisierit, in gestis
Remorum pontificum invenire poterit. Per idem
tempus electione Othonis imperatoris et acclamatione
populi Girbertus philosophus suscepit episcopatum
Ravennate urbis; quo per plures annos ibidem residente,
Romano papa defuncto, a populo urbis Rome
acclamatur sibi dari pontifex. Qui assumptus

de Ravenna, consecratur episcopus in urbe Romana.
30.
Eodem vero tempore [(an. 996)] Hugo rex
cognomento Capez 11 annum agens in corona, civitate
Parisius humanis rebus exemptus est, et in basilica
sancti Dyonisii sepultus est. Cui successit
Robertus, filius ejus, regum piissimus, valde litteratus
et modestus. Qui ex regina Constancia,
comitis Provincie filia, tres filios genuit, Hugonem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.