PL 163, col. 986
Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
Sacerdos omnipotenti Deo dupliciter gratias
agere, eo quod ab eo facta voce coelitus confortari
meruisset, sumptoque religionis habitu, coepit propositi
sui normam perfectissime custodire. Verum
non est nostrae facundiae depromere, quanta mentis
puritas et morum probitas, quanta jejuniorum asperitas,
et super omnia lectionum sanctarum intentio,
vel quis circa religionem affectus, prae caeteris fratribus
Deo et hominibus eum coeperit commendare.
His ergo aliarumque virtutum et magis humilitatis
privilegio pollens vir sanctissimus, sub Abbatis regimine
per septem circiter annos, antequam ad presbyteratus
ordinem accederet, Domino militavit.
Sicque usum rectae conversationis nunquam deseruit,
ut non ante aliis imperaret, quam majoribus
debito rationis ordine subjaceret.
[CAP. IV.] 5. Post hos dies factum est, ut vir Domini
Sacerdos praefati monasterii fratribus praesideret.
His tamen omnibus plus prodesse quam praeesse satagebat.
Studebat enim ut eis imitandus existeret,
et ut bona opera factis amplius quam verbis ostenderet.
Quotidie quidem lectioni vacabat, et tamen
omnibus sedulus ministrabat. Ut servus omnium,
omnibus serviebat; sed ut judex peritissimus, de
criminibus arguebat. Minimus inter omnes apparebat;
sed tanquam doctor praestantissimus, eos
doctrinis salutaribus edocebat. Sicut pater suavissimus
omnes diligebat; sed velut sapiens medicus,
quos incorrigibiles praevidebat, a corpore Ecclesiae
tanquam membra putrida sequestrabat. Fortitudinem
lenitate temperabat, et temperantiam prudentia
confortabat: sicque in omnibus actibus suis
justus et misericors apparebat.
6.
Quapropter omnes qui in eadem provincia morabantur,
eum toto nisu diligebant, et magnis laudum
favoribus extollebant; et tamen, ut poterat,
vitae meritum occultabat, ne si forte favoribus interius
intumesceret, in ejus interioribus fructus humilitatis
deperiret. Sed nimirum crescebat de eo
quotidie opinio famulatrix virtutum, confluebatque
ad eum ex diversis regionibus hominum turba
non modica. Et quidam quidem veniebant, ut exemplo
tanti viri meliores existerent; quidam vero, tantummodo
ut eum inviserent; alii autem, ut alimenta
corporis vel quaeque necessaria ab eo perciperent;
et alii, ut ejus orationibus suas animas Domino
commendarent. Quibus omnibus affatim vir sanctissimus
divinorum dogmatum pabula proponebat;
et, ut cuique opus erat, proficere, secundum quod
poterat, insudabat. Cura pauperum et peregrinorum
ita ei inerat, ut cum magna mentis alacritate
in eorum usibus expenderet, quidquid sibi subtrahere
potuisset: unaque admodum vili sui Ordinis
veste contentus, nudos vestiebat, et parcimoniam
diligebat; et cum sibi parcus existeret, caeteris largus
erat.
CAPUT II. Viventis miracula: parentum conversio ad vitam sanctam. Episcopatus Lemovicensis obitus.