PL 163, col. 987
Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
[CAP. V.] 7. Interea vir Domini Sacerdos desiderabat
ad presbyteratus honorem conscendere, ut quanto
excellentior gradu fieret, tanto liberius Domino vacaret;
et quotiescunque sacra mysteria perageret,
sese lacrymis in oratione mactaret. Verumtamen,
ut tandem hominibus appareret quantae sanctitatis
existeret, placuit divinae pietati, ut ejus vitam miraculorum
gloria decoraret: quod ita factum est.
8.
Erat in suprafato vico Calabro quidam homo,
cujus cutem lepra foedaverat. Factum est autem ut
quadam die vir Domini Sacerdos ab angelo moneretur,
quatenus eum visitaret, et lotis manibus omnia
aegritudinis ejus loca palparet. Quod cum fecisset
oratione praemissa, hominem continuo sanitati
restituit. Habitatores vero loci, nec non omnes regionis
illius populi hoc audientes, laetis animis Domino
gratias referebant, B. Sacerdotis merita collaudantes.
9.
Mundana quoque mater ejus, audiens filium
suum tantum peregisse miraculum, benedicebat
Domino, cujus ope mirifica cuncta fiunt miracula:
et corde compuncta, cuncta deinceps saeculi spernens
oblectamenta, filii desiderabat imitari vestigia.
Morabatur in illo tempore vir ejus Laban in Burdegala
civitate; quo illa dirigens, accersivit eum,
mandans illi per nuntium tam spectandum miraculum
Dei fecisse famulum. Hoc audiens Laban,
glorificabat et ipse Dominum in eo quod factum
fuerat.
[CAP. VI.] 10. Cum esset ergo Laban, sicut superius
dictum, genere nobilis, Mundana, uxor ejus
venerabilis, erat ei moribus et generositate consimilis.
Erantque ambo secundum saeculi dignitatem
inclyti et facultatum affluentia ditissimi. Quadam
vero die venerabilis Mundana ad pedes viri sui procidens,
cum fletibus precabatur, ut ambo pariter
felici commercio pro terrenis coelestia mercarentur,
et S. Sacerdotis imitando vestigia sequerentur; et
quemadmodum pariter vixerant carnaliter, viverent
et spiritualiter. Quam ejus petitionem Laban exaudiens,
corde compunctus libenter assensum praebuit.
Diviserunt igitur in duas partes cunctam sui
juris substantiam, et unam quidem Ecclesiae Christi
tradiderunt, alteram vero pauperibus et peregrinis
erogaverunt. Servos quoque ac vernaculos suos
liberos abire permiserunt, et reliquam vitam Domino
dedicaverunt. Et erant ambo unanimiter, secundum
apostoli Pauli praeceptum [(Rom. XII, 11)] , spiritu
ferventes, Domino servientes, spe gaudentes,
in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus
sanctorum communicantes, hospitalitatem