PL 163, col. 989
Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
etiam collaudante. Sicque per aliquot annorum
curricula eamdem gubernavit Ecclesiam
Dei providentia. Verumtamen, quoniam ne aliquibus
fastidium generemus, verbositatem fugimus, et brevitati
animum applicamus, nunc ad ejus transitum
flectamus articulum.
[CAP. IX.] 14. Sentiens igitur Sacerdos beatissimus,
sancto sibi revelante Spiritu, extremum diem
sibi imminere, valedicens fratribus Lemovicinam
civitatem deseruit, et natale solum repetere studuit.
Ibi namque divina praeordinante gratia, cupiebat ut
ejus conderetur corpusculum, ubi religionis sumpserat
exordium. Qui cum iter faceret, venit ad
quamdam villam quae Argentacum nominatur, ibique.
jam diu maceratus dolore, gravi afficiebatur
acredine. Sed cum paululum respirasset, ovorum
edulium postulavit. Quod discipuli ejus audientes,
alimentum quod quaesierat, sollicite per omnes villae
incolas quaeritare festinaverunt; et non invenientes,
statim magistro annuntiaverunt. In eadem quippe
villa germen gallinarum, milvorum et accipitrum
hactenus infestabatur improba voracitate, ita ut vix
ibi aliquando aliqua potuerit gallina durare. Quod
ut vir sanctus comperit, illam avium importunitatem
ita compescuit, in hoc, inquiens, ambitu villae
nulla deinceps avium rapacium gallinas audeat infestare.
Cujus servi Dei edictum inviolabile permanet
in sempiternum. Mira res! verum hoc uno
satis patet indicio, quod potenti virtute pontificalis
dudum auctoritas homines ligare poterat et solvere.
Vere enim illius erat discipulus, qui in navicula positus,
surgens imperavit ventis et mari, et facta est
tranquillitas magna. Sic quondam beatissimus Martinus,
Turonum archiepiscopus, mergos a praeda
fluminis prohibuit, et rapacem ingluviem eorum
compescuit. Paruerunt volatilia Martini praeceptis;
obtemperant adhuc accipitres Sacerdotis famuli Dei
interdictis. Ipse, precamur, precibus nos solvat
a criminibus, et sic defendat supplices, ut nunc conservat
alites.
[CAP. X.] 15. Vir igitur Domini Sacerdos, praesul
sanctissimus, videns diem supremum sibi illuxisse,
discipulos convocat, corpusque suum Ecclesiae, in
qua exordium religionis sumpserat, reddi imperat.
Demum, cum divinis mysteriis exitum praemunisset,