PL 163, col. 996

Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

ac omni deformitate membrorum deturpatus,
ingratam vitam duxit fine tenus.
26.
Calviniacus est vicus, in confinio Petragoricorum
et Caturcensium. Hujus vici incolae ad B.
Sacerdotis monasterium venire consueverant. Quadam
igitur die quidam illorum ex more veniebant;
pauper vero quidam cum sua conjuge ceram et
vinum de penuria sua coemerat, et sequebantur
praecedentes. Sed dum, ut diximus, tardiori calle
iter caperent, et soli incederent, fit eis obviam unus
ex parasitis cujusdam militis; flasconemque vini,
quem ferebant, violenter extorsit. At illi iter propositum
expeditius peragentes ad supradictum veniunt
monasterium. Tunc expansis manibus in terram
se projicientes, de illata sibi injuria a Deo et ab

ejus famulo, sancto videlicet Sacerdote, expetunt
ultionem. Ille interim qui flasconem rapuerat, ex
eo sibi potum porrigi postulabat. Hi autem qui adstabant
vinum ex supra memorato vasculo fundere
cupiebant: sed nec pessulum quidem, quo desuper
muniebatur, eximere praevalebant. Demum lancea
pessulum effringentes, vini liquorem ex eo elicere
non poterant. Et dum haec fierent, auctor flagitii
divinitus percussus a daemone corripitur, atque in
seipsum debacchando sceleris ultor efficitur. Manus
enim proprias et brachia furibundis depascebat
dentibus, et omnes quos poterat saevis dilaniabat
morsibus. Qui tandem apprehensus, atque duris funibus
adstrictus, vitam exhalavit protinus. Illo igitur
terribiliter mortuo qui adfuerunt, flasconem cum

vino ad beatissimi Sacerdotis monasterium detulerunt,
et ad memoriam tanti miraculi in eadem ecclesia
suspenderunt.
27.
Quadam autem die cuidam ardore febrium
aestuanti, per visionem ostensum est, ut si de vino
flasconis, quem praecedente sermone notavimus, biberet,
statim convalesceret. Quo hausto, morbo fugato,
confestim convaluit; et non solum huic profuit,
sed etiam multis aliis, vinum illud ad medelam,
quandiu durare potuit. Sicque quod uni fuit
ad interitum, multis aegrotantibus attulit remedium.
28.
Aestivo tempore quidam causa devotionis ad
S. Sacerdotis oratorium venerant, et expleta oratione

remeabant. Hi vas vinarium, quod oenophorus
vocitatur, propriis humeris deportabant, ut ex
eo horis competentibus potantes sitis ardorem refrigerarent.
Contigitque eos in itinere caloris et sitis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.