PL 163, col. 997

Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

pariter ardore fatigari: qui nimia anxietate compulsi,
assident potationi; rursusque iter corripientes,
acrius ab aestu afficiuntur sitientes. Tunc anxii,
« Bibamus iterum, inquiunt, quia S. Sacerdotis
non deerit munus. » Quo dicto ad se applicantes
oenophorum, summo tenus invenerunt plenum; propinatique
iterum arripiunt iter. Quo mature confecto,
sub unius hospitii culmine se collegerunt;
ibique iterum ex eodem vase bibentes, mirabantur,
saepius illud plenum reperientes. Ad hoc spectaculum
multi conveniebant, et toties bibebant quoties
veniebant, ac si ab eo vinum non effunderetur. Igitur
praefati peregrini, retrogrado calle revertentes,
tam miraculi asserunt praeconia, per omnia divulgantes:
oenophorum etiam secum in testimonium ad

monasterium reportantes, et in ecclesia suspendentes
laetabantur, Domino gratias referentes.
29.
Alio quoque tempore, dum ad sancti praesulis
Sacerdotis ecclesiam quidam advenirent, canis forte
in itinere comitabatur, qui gregem ovium cujusdam
rustici in via aggrediens, per pascua latratibus
agitabat, sed a domino suo revocatus, iterum cum
eis gradiebatur, sicque illi ad monasterium venerunt,
et perfectis pro quibus venerant, iterum ad
propria repedabant. Interea opilio, turbati gregis
querimoniam ad dominum referens, animum ejus
maligna acuit furore. Tunc rusticus ille, hostiliter
armatus, obvium se praebuit remeantibus peregrinis,
et coepit eos afficere injuriis, offerentibus eis
propter id quod canis fecerat legitimam emendationem.

Verumtamen cum adhuc in eos saeviret, et
sarcinulas eorum hac illacque dispergeret, illi S. Sacerdotis
auxilium invocare coeperunt: proclamationes
vero eorum ille rusticus irridebat. At illi relinquentes
ibi quae secum tulerant, ad S. Sacerdotis
recurrunt ecclesiam. Illis vero ibidem persistentibus,
mox rusticus ille gravi membrorum conteritur
dissolutione: quem parentes gremio vanni compositum
ad saepe nominati sancti studuerunt bajulare
propitiatorium. Solemnitas ejusdem Christi
confessoris celebrabatur ipso die; et ecce jam sole
ad occasum vergente, praefati rustici portitores, ecclesiam
irrumpentes, testem tanti miraculi eumdem
rusticum exhibent, quid contigerat indicantes.

Rusticus autem ille contumax, omni membrorum
destitutus officio, expiravit noctis in medio.
30.
Miles quidam, a S. Sacerdotis monasterio rediens,
obvium habuit quemdam, qui contra eum noxam
admiserat, et ad idem monasterium orandi
gratia veniebat. Miles vero ille, metu ac reverentia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.