PL 165, col. 63
Prologus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
1 Post Pentateuchum Moysi, ut nova veteribus jungeremus,
tuae voluntati obedientes, brevi satis, facilique
expositione quatuor Evangeliorum libros
in hoc uno volumine coarctavimus. Et Matthaeum
quidem, qui caeteris secundum ordinem prior erat,
totum ex ordine exposuimus: atque inter ipsum et
alios evangelistas, ubicunque nobis necessarium
visum est, pacem et concordiam composuimus. In
Marco vero ea tantum exponere curavimus quae in
Matthaeo exposita non erant. Superfluum enim videbatur
nobis, ut quod in Matthaeo expositum erat,
iterum in Marco exponeretur. Similiter autem fecimus
in Luca, et in Joanne, ea solum exponentes in
posterioribus, quae exposita non fuerant in prioribus.
Sic cum breviori sermone vera omnia exposuerimus,
nec superflua diximus, nec necessaria pertransivimus.
Divisimus autem Matthaeum in quatuor
partes, Lucam in duas, Joannem in tres, ut
titulis inspectis, facilius id quod quaerit lector inveniat.
MATTHAEUS IN PRIMA PARTE.
VIII. Cum audisset Jesus quod Joannes traditus
I. Liber generationis Jesu Christi.
II. Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph.
III. Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem
Juda.
IV. Angelus Domini apparuit in somnis Joseph.
V. Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini.
VI. Venit Joannes Bapt. praedicans in deserto.
VII. Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu.
XIII. Audistis quia dictum est antiquis.
esset.
IX. Ambulans autem juxta mare Galilaeae.
X Circuibat Jesus totam Galilaeam.
XI Videns Jesus turbas, ascendit in montem.
XII. Vos estis sal terrae.