PL 165, col. 77

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

ei angelus Domini; et accepit conjugem suam, et
non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum,
et vocavit nomen ejus Jesum. Oportet
autem nos etiam hic Judaeis et haereticis respondere,
qui beatam Virginem Mariam alios filios de Joseph
habuisse contendunt; quoniam hic dicitur: non cognoscebat
eam, donec peperit filium suum primogenitum.
Si enim aliquis dicat: Scio quia non habebo
filios, donec uxorem accipiam; nunquid ideo consequens
est, ut accepta uxore filios habeat? Multi
enim habent uxores qui filios non habent. Nullam
ergo consequentiae necessitatem facit hoc in loco donec
adverbium. Tota enim intentio evangelistae
haec erat, ut ista dicendo, filium Joseph, Christum
non esse monstraret. Putabatur enim Christus

filius Joseph, sicut alius evangelista testatur, dicens:
« Et erat Jesus incipiens quasi annorum XXX, ut
putabatur, filius Joseph [(Luc. III, 23)] . » Hanc ergo
falsam opinionem evangelista Matthaeus delere intendebat
dicens. Et non cognoscebat eam, donec peperit
filium suum primogenitum. Sed non advertebat
has haereticorum sagittas, quas ipsi contra haec jaculantur,
propter unam particulam obscure positam,
quam excaecati perverse intelligunt. Hoc autem et
aliter probare nituntur, dicentes: eum primogenitum
dici non posse, nisi alii ejus fratres post eum sequerentur,
quorum relatione primogenitus diceretur.
Quod si ita esset, nulla primogenita Domino offerri
potuissent. Praecipit enim Moyses [(Exod. XIII)]
ut omnis primogenitus filius post unum mensem Domino

offeratur. Et quidem ille qui post unum mensem
offertur, nondum alios fratres habet, quorum
relatione primogenitus dicatur. Quare ergo quasi
primogenitus offertur qui nullum fratrem habet, et
utrum aliquando habiturus sit, penitus ignoratur.
Manifestum est igitur, primogenitum non fratrum
sequentinm relatione dici, sed quia de matris utero
primus processit, sive alii postea sequantur, sive
non sequantur. Sed fortasse non tantum primogenitum,
sed et primum calumniaris. Audi ergo quid per 9
Moysen Dominus dicat: « Quidquid primum
erumpit e vulva omnis carnis, meum erit. »
Si ergo primum hoc in loco relativum est, et per se
dici non potest; quomodo statim post unum mensem

offerebatur, quod utrum primum esset, adhuc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.