PL 165, col. 78

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

nesciebatur? Quid enim, si mater confestim post
primum partum moreretur? Quid, si de ea, quod
fieri saepe videmus, filius ulterius non nasceretur?
Consequens enim esset, ut illi, qui quasi primi vel primogeniti
Domino oblati fuerant, quos etiam quibus
nominibus vocentur, non habemus, neque primi
neque primogeniti dicerentur. His igitur aperte monstratur,
quod etiam unigenitus, primogenitus dici
potest.
III.
[CAP. II.] Cum ergo natus esset Jesus in
Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi
ab Oriente venerunt.
Non vacat a mysterio, quod
beata Virgo Maria, relicta patria civitate et domo,
filium suum in Bethlehem parere venit. Bethlehem
enim domus panis interpretatur. Jesus autem

de se ipso loquitur, dicens: « Ego sum panis vivus,
qui de coelo descendi [(Joan. VI, 42)] . » Dignum ergo
fuit ut panis vivus in domo panis nasceretur, cujus
Christi nativitas fuerat causa, ut sic vocaretur. Neque
enim ideo Christus in ea natus est, quia sic vocabatur,
sed ideo ipsa sic vocata est, quia Christus
in ea oriebatur. Simus ergo et nos Bethlehem, simus
domus panis: qui enim domus panis non fuerit,
fame interibit. Hoc enim ipse Dominus ait:
« Nisi manducaveritis carnem filii hominis, non habebitis
vitam in vobis [(ibid. 54)] . » Suscipiamus itaque
Christum in domo nostra, suscipiamus eum in
mente et in pectore nostro. Oriatur in nobis: ipse
enim est via, veritas, et vita: ipse est sapientia et
justitia. Ipse igitur oriatur in nobis, quoniam ista

nascuntur et aedificantur in nobis. Sequitur: Ecce
Magi ab Oriente venerunt. Quare ab Oriente?
Quia jam interius illuminati fuerant, et jam sol
justitiae eorum mentes illustraverat. Sed ubi venerunt?
Hierosolymam. Et quid dicebant? Ubi est qui
natus est rex Judaeorum? Unde hoc scitis? Quis hoc
vobis indicavit? Aiunt illi: Vidimus enim stellam
ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Isti enim
sunt primitiae gentium: isti prius ex gentibus
in Christum crediderunt: his non terra, sed coeli
Christi nativitatem praedicaverunt. Et in his quidem
completum est illud quod dicitur: « Coeli enarrant
gloriam Dei; » credunt autem isti coelo non loquenti,
sed novam stellam ostendenti. Judaei vero

credere nolunt Christo praedicanti, prophetias exponenti,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.