PL 166, col. 1308
Epistolae et privilegia (Honorius II), J. P. Migne
sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini
Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in
extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis
autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini
nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum
bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem,
praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen,
amen.
+ Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus,
Data Laterani XII Kal. Februarii.
CVI. Privilegium pro ecclesia Sanctae Margaretae Baumburgensis. [(Intra 1125-1130, Jan. 27.)] [ Monum. Boica, tom. II, p. 180.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
filio GODISCALCO praeposito ecclesiae Sanctae Margaretae
de Baumburg, ejusque successoribus canonice
substituendis in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur, quod rationi convenire
cognoscitur, animo nos decet libenti concedere,
et petentium desideriis congruum impertiri suffragium.
Proinde, dilecte in Domino fili Godiscalce praeposite,
ecclesiam Beatae Margaretae de Baumburg, cui Deo
auctore praeesse dignosceris, sub beati Petri intelam
et apostolicae sedis protectionem suscipimus, et
scripti nostri pagina roboramus. Statuimus etenim
ut quod a comite Berengario vestrae praedictae Ecclesiae
devotionis intuitu collatum est, et quascunque
possessiones, quaecunque bona in praesentiarum
juste et legitime possidet, firma tibi, tuisque successoribus
et illibata permaneant. In quibus haec propriis
nominibus diximus exprimenda, videlicet:
Megilingen, cum pertinentiis suis, Perhenmos,
Handburt cum molendino et curte una; Hoffstet
cum curte una. Quaecunque praeterea in futurum
concessione pontificum, liberalitate regum, largitione
principum, oblatione fidelium, seu aliis justis
modis poteritis adipisci, quieta vobis, vestrisque
successoribus et integra conserventur, salva dioecesani
episcopi justitia et reverentia. Decernimus
ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam
temere perturbare, aut ejus possessiones auferre,
vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis
vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur,
eorum pro quorum sustentatione et gubernatione
concessa sunt usibus omnimodis profutura.
Ad indicium autem hujus ab apostolica sede perceptae
tuitionis aureum unum quotannis Lateranensi
palatio persolvetis. Obeunte vero te nunc ejusdem
loci praeposito, vel quorumlibet tuorum successorum,
nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu
violentia praeponatur, nisi quem fratres communi
consensu aut pars fratrum consilii sanioris secundum
Dei timorem canonice providerint eligendum.
Sane post professionem exhibitam nemini vestrum
liceat proprium habere, nec sine praepositi vel congregationis