PL 166, col. 1309

Epistolae et privilegia (Honorius II), J. P. Migne

licentia de claustro discedere. Decimas
vero novalium vestrorum vobis vestrisque successoribus
habendas remota episcopalium ministrorum
contradictione concedimus, ut quiete in eo, quod
assumpsistis, proposito largiente Deo in perpetuum
maneatis. Si qua vero in posterum ecclesiastica saecularisve
persona hanc constitutionis nostrae paginam
sciens contra eam temere venire tentaverit,
secundo tertiove commonita, si non satisfactione
congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate
careat, reamque se divino judicio existere
de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo
corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri
Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine
districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem

eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri
Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis
percipiant, et apud districtum judicem praemia
aeternae pacis inveniant. Amen.
Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani VI Kal. Februarii.
CVII. Confirmatio fundationis ecclesiae Denckendoffensis. [(Intra 1125-1130, Jan. 27.)] [ Suevia ecclesiastica, pag. 260.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis
filiis suis CONRADO praeposito ejusque fratribus in
ecclesia Sancti Sepulcri de Denckendorff sita, canonicam
vitam professis, tam praesentibus quam futuris
in perpetuum.
Injuncti officii nostri hortatur auctoritas pro ecclesiarum
statu satagere, et earum quieti et utilitati
salubriter auxiliante Domino providere, dignum
namque et honestum conveniens esse cognoscitur,
ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas
et a pravorum hominum nequitia tueamur, et beati
Petri atque sedis apostolicae patrocinio muniamus.
Proinde, dilecte in Domino fili Conrade praeposite,
tuis rationabilibus postulationibus annuentes ecclesiam
Sancti Sepulcri de Denckendorff cum bonis
suis ab illustrissimo viro Bertholdo comite pro
animae suae remedio, glorioso Jerosolymitano sepulcro
Domini oblata, cui Deo auctore praeesse cognosceris,
in beati Petri tutela nostraque protectione

suscipimus, et scripti nostri pagina communimus,
statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque
bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et legitime
possidet, sive in futurum concessione pontificum,
liberalitate regum, largitione principum et
oblatione fidelium, seu aliis justis modis poterit
adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et
illibata permaneant, salva dioecesani justitia et reverentia.
Obeunte vero te, nunc ejus loci praeposito,
nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia
praeponatur, sed quem fratres communi assensu vel
fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem
et B. Augustini regulam providerint eligendum.
Chrisma, oleum, consecrationes altarium, sive basilicarum,
ordinationes clericorum a Constantiensi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.