PL 166, col. 1310
Epistolae et privilegia (Honorius II), J. P. Migne
accipietis episcopo, siquidem gratiam et communionem
sedis apostolicae habuerit, et ea gratis vobis et
absque pravitate voluerit exhibere, alioquin eadem
sacramenta a quocunque malueritis, accipietis episcopo,
qui Romanae Ecclesiae sit fultus auctoritate.
Porro in advocati electione praepositus liberam habeat
potestatem cum fratrum suorum consilio, talem
eligere quem ad defensionem libertatis monasterii
bonum et utilem esse cognoverit, qui non pro
terreno commodo, sed pro Dei amore ac peccatorum
venia, nec non aeternae beatitudinis mercede advocatiam
ipsam bene habere cupiat et tractare. Ad
haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum
liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare,
aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere,
minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed
omnia integra conserventur, eorum pro quorum
sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus
omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum
ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis
paginam sciens, contra eam temere venire
tentaverit, secundo tertiove commonita, si non
satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque
sui careat dignitate, reamque se divino judicio
existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a
sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini
Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in
extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis
autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini
nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae
actionis percipiant, et apud districtum judicem,
praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen,
amen.
Honorius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
Datum Laterani, septimo Kal. Februarii.
CVIII. Ad canonicos ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. [(Intra 1125-1130, Jan. 29.)] [BALUZ. Miscell. ed. Luc. IV, 588.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis
in Christo filiis ecclesiae S. Frigdiani canonicis, salutem
et apostolicam benedictionem.
Veniens ad nostram praesentiam clarissimus filius
noster A. prior vester multis nisibus, et magna precum
instantia laboravit, ut eum et fratres suos a
sollicitudine Lateranensis Ecclesiae solveremus. Nos
autem gravi ejusdem Ecclesiae necessitate commoti,
non solum eos solvere ab onere isto noluimus, verum
et priorem ipsum invitum et renitentem nobiscum
aliquantulum morari coegimus, ut per ejus industriam
eidem provideamus ecclesiae. Mandamus igitur
vobis atque praecipimus, ut in Dei, sicut coepistis,
servitio persistatis, et si quem vestrum praedictus
prior ad hoc vocaverit, ut Lateranensi canonicae
praeferatur, nullus vestrum resistat. Imo cuicunque
hoc injunctum ab eo fuerit, sive de his qui vobiscum
sunt, seu de aliis, qui in vestris obedientiis commorantur,
omni contradictione remota, obedientiam