PL 166, col. 1318
Appendix ad epistolas (Honorius II), J. P. Migne · Epistolae ad Honorium (Auctores varii), J. P. Migne
posita prae foribus ecclesiae cunctis venientibus
inculcare, quatenus in utraque diligentia excommunicatis
utique ecclesiasticus aditus denegetur, et
excusationis causa omnibus auferatur.
quando sanctitatis vestrae litteras acceperunt. Et ut
causam istam termino a vobis constituto in vestra
terminetur per Dei gratiam praesentia, ita eos remittimus
ad vos. Illud autem vestrae paternitatis
prudentiam latere minime volumus, quod omnes
pene illius terrae, exceptis Luxoviensibus, justitiam
Divionenses habere testantur; quam, charissime
Pater, ut manu teneatis attentius rogamus.
II. Adalberti Moguntini archiepiscopi et apostolicae sedis legati.--Epistolae quinquagesimae quartae Honorii respondet. [(Anno 1127.)] [Mansi, Concil., XXI, 350.],
H. sanctissimo et universali papae, A. Dei gratia
sanctae Moguntinae Ecclesiae humilis minister et aposolicae
sedis legatus, debitam, ut tanto apostolico,
obedientiam, et devotissimam, ut tanto Patri reverentiam.
Acceptis sanctitatis vestrae litteris super causa
fratris illius, si tamen frater dici debet, qui sanctae
Wrtzeburgensis Ecclesiae episcopatum usurpat, intelleximus
totius causae ordinem longe aliter, quam
severitas habet summo apostolatui vestro innotuisse,
quoniam multa solent per subreptionem fieri. Idem
namque sanctitati vestrae contra nos querelas deposuit,
dicens se a nobis praejudicium sustinere, et contra
justitiam praegravari. Nos vero in hac causa, Deo
teste, et conscientia nostra, nihil egimus, quod canonicis
regulis possit obviare, nihil unde sanctitati vestrae
suspecti esse debeamus, nihil unde aliquis, qui
causam ipsam plenius tractaverit, possit reprehendere;
sed quidquid in hac causa egimus, non zelo
amaritudinis, sed zelo justitiae; non aliquo odio permoti,
sed officii nostri intuitu; non contra sanctorum
Patrum canones, sed secundum canones egimus.
Scimus quidem, juxta sanctorum Patrum regulas
divinitus inspiratas, episcopo episcopatum non
adimi debere, antequam causae ejus exitus appareat.
Sed optime novit sanctissimus apostolatus vester,
hanc sanctorum Patrum sententiam de dubiis episcoporum
causis, non de manifestis debere intelligi.
Ejus vero, quo de agitur, impudentissima causa, et