PL 166, col. 1519

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

et dolores nostros ipse
portasti, cujus livore sanati
sumus [(Isa. LIII)]
. In domo ergo principis sacerdotum,
velata facie colaphizatur Christus, quia in domo
conscientiae caecata mente colophizatur Christianus.
Quod enim Christus in publico, ego patior in
occulto; quod ille foris a ministris Caiphae, ego intus
a negotiis Satanae; quia super dorsum meum fabricaverunt
peccatores [(Psal. CXXVIII)]
: faciem mihi
velaverunt, faciem meam in terra defixerunt, et dorsum
incudem suam fecerunt, et super dorsum meum
fabricaverunt peccatores: sed adhuc intra domum
contineor, ubi puella moritur et suscitatur, nam et
ibidem Petrus negavit, dicens: O homo, non sum [(Matth. IX)]
;
hominem attendo, non Deum; hominem
timeo, non Deum cujus veritatem nego. Nonne tibi

Petrus in his verbis velatam habuisse faciem videtur?
Unde tertio colaphizatus est? quia tertio negavit,
Et Paulus tertio rogavit Dominum ut auferret
a se angelum Satanae qui [(II Cor. XII)]
eum colaphizabat.
Uterque ergo apostolus colaphizatus
est, uterque naufragium passus; ille intus, iste
foris. Voluisset quidem Satanas (si tamen licuisset)
tandiu Petrum colaphizando cribrare sicut
triticum [(Luc. XXII)]
, donec omnem ab eo fidei
medullam excussisset, sed ego, inquit, Petre,
rogavi pro te, ut non deficiat fides tua [(Matth. XXVI)]
,
unde respexit Christus, et egressus foras flevit
amare. Tandiu faciem habuit velatam Petrus, donec
respexit eum Christus. Sed nunquid non etiam prius
respiciebat? etiam, sed Petrus respicientem se Chritum

non respiciebat, quia velatam faciem habebat.
Unde bene alius evangelista, et recordatus est, inquit, Petrus
[(ibid.)]
; recordatus Petri, respectus fuit
Christi. Ergo cum peccatorum flendo, recordaris,
a Christo videris; imo sublato velamine Christum
vides. Et egressus foras [(ibid.)]
: propterea negabat,
quia intus esse nolebat; et tamen quando negavit,
foras egressus est. Unde, foras? de domo Christi,
de domo fidelium. At ubi de domo Caiphae foras
egressus est, in domum Christi intromissus est.
Quot sunt hodie qui dicunt: Nos sumus de domo
Christi, nos sumus de domo Ecclesiae; et sunt de
domo Caiphae: hoc est, hypocrisis? Quod Petrus
negando, hoc isti faciunt affirmando, sed nisi confitendo

exeant foras et amare fleant, non intrant in
Ecclesiam Christi. Amaritudo fletuum velamen diluit
oculorum. In domo ergo Caiphae colaphizatus
est Christus, quia in domo Caiphae colaphizatur
Petrus, et quod Petrus a Satana intus passus est,
hoc Christus a ministris Satanae foris pertulit. Attende
et vide si est dolor similis sicut dolor meus [(Thren. I)]
.
Vide quis graviora pertulit opprobria,
Christus foris in corpore, an Petrus intus in corde?
Sed jam ad Pilatum eatur. Mane autem facto [(Matth.
XXVII)]
, vinctus adducitur ad Pilatum: quandiu culpa
latet, nox est, at ubi coeperit innotescere, mane fit.
Tunc jam ligatur a principibus sacerdotum, et traditur
Pilato, hoc est principi tenebrarum: sicut et
Apostolus jubet hujusmodi tradere Satanae in interitum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.