PL 166, col. 1520
Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne
carnis [(I Cor. V)]
. Effertur adolescens de domo
ad portam civitatis [(Luc. VII)]
, ubi sedet Pilatus pro
tribunali, in porta enim civitatis judicium solebat
fieri. Pilatus autem apprehensum flagellavit. Saepe
dum culpa retegitur per impudentiam peccatorum
effrenatur; augentur flagella, plagae multiplicantur, multa
enim flagella peccatorum [(Psal. XXXI)]
. His flagellis
[(Exod. V)]
saeculi Pharao caedebat filios Israel.
Post haec traditur militibus ad illudendum [(Matth.,
XX)]
, ipsa est malitia spiritualis nequitiae. Vide ordinem
miseriae: A principibus sacerdotum traditur
principi tenebrarum, qui flagellis suis sibi mancipapatum,
militibus suis exposuit altius illudendum, et
postea novissime crucifigendum: post crucem enim
non restat supplicium, quia peccatum morte terminatur,
sed vitata jam morte, majori daemonum ludibrio
peccator agitatur. Exuentes quippe eum veste
totius Christiani decoris quasi pro regio splendore
chlamydem coccineam (hoc est, vestimentem mistum
sanguine) circumdant, cum propter crudelem sanguinolentiam
a plerisque et honoratur et circumdatur:
unde et plectentes coronam de spinis [(Matth.
XXVII)]
, ponunt super caput ejus, cum de rapina
pauperum spineas ei divitias coacervantes, caput
ejus ad regnum elationis efferunt. Vindicat enim
pecunia, quod Sapientia sibi dicere solebat: Per
me reges regnant et conditores legum justa decernunt [(Prov. VIII)]
;
ubi pecunia, ibi rex, ibi clientium copia.
Unde et arundinem in dextra ejus ponunt
[(Matth. XXVII)] .
Potestas enim et regnum impiorum
arundo est, vento agitata; regnum autem Christi,
virga ferrea. Et bene in dextera arundo ponitur:
quia dextera eorum, dextera iniquitatis [(Psal. XLIII)]
.
Jam quod sequitur luce clarius est, quia genu flexo
talibus illuditur potius quam servitur. Ave, rex Judaeorum,
et exspuentes in eum [(Marc. XV)]
, laudibus
supervacuis [ laudatur enim peccator in desideriis
animae suae, et iniquus benedicitur [(Psal. X)]
]. Acceperunt
arundinem et percutiebant caput ejus [(Marc.
XV)]
. A talibus rectoribus, milites eorum potestatem
accipiunt nocendi et devorandi pauperes, quod totum
tamen redundabit in caput ejus, cujus auctoritate
se tuentur. Haec tertia mors est, quando sedet
fetens in cathedra pestilentiae [(Psal. I)]
: his mortibus
infelix anima, ante extremam crucem morte afficitur,
et quod miserabilius est, talibus opprobriis
quasi pro magnis honoribus delectatur, et talis quotidie
ducitur ad crucem, bajulans ipse sibi suae damnationis
supplicium. Sed quid est quod post illusionem,
chlamyde exuitur, et suis vestibus reinduitur;
nisi quod saepe superbus Adam, cum per dolorem
carnis confinia mortis ingreditur, deposita elatione,
ad putredinis suae considerationem revertitur?
ubi videlicet vel miseratione divina poenitentiae fructus
invenit, vel post tremendum judicium duplici
contritione conteritur. Sic Herodes cum veste regia
praefulgidus, plusquam decuit a populo ei acclamaretur,
mox percussus ab angelo, exutus chlamyde
vestem suam reinduit, et consumptus a vermibus,