PL 166, col. 1521

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

exspiravit. Rectene illusus est? Ave, Rex Judaeorum [(Marc. XV)]
,
quid superbis terra et cinis? [(Eccl. X.)]
quid veste nitida gloriaris? Subter te sternetur tinea,
et operimentum tuum vermis est [(Machab. IX)] ; haec
tua vestis est; illuserunt tibi qui chlamyde coccinea
circumdederunt. Sic Antiochus et Domini natalis
hostis Herodes, alienis vestibus depositis, in suis
vermibus exspirarunt. Redi ad cor tuum tandem aliquando;
redi, vetus Adam; vide ubi et quomodo te
requisivit et invenit novus Adam, ostendam tibi in
corpore ejus ignominias animae tuae. Non satis fuit
quod per colaphos et nova irrisionum genera, post
te fugientem, clamitans et miserans percurrit, et
usque ad novissimum crucis supplicium, te animam
efflantem consecutus invenit et apprehendit? Quis

enim latro ille nisi Adam fuit? Qui ex quo primum
in paradiso sui ipsius homicidium perpetravit; tandiu
a Christo fuit reus et abscondit se, donec in
crucis articulo novissime consumptus et comprehensus
fugere et latere amplius non potuit. Ibi tandem
comprehensus ad te, bone Jesu, conversus est;
culpam suam confessus est; poenam libenter amplexus
est: tu enim admonebas ne pati abhorreret,
quod te quoque secum pati videret. Ille ergo tibi de
toto hoc mundo solus et unus adhaesit, et ideo solus
de toto hoc mundo tecum in paradisum intravit,
ubi et tam firmiter non jam custos paradisi sed civis
et domesticus Dei collocatus est, ut amplius inde
cadere jam non possit. O beatissimum latronem,
imo non latronem sed martyrem et confessorem!

necessitatem enim vertit in voluntatem, et poenam
commutavit in gloriam et crucem in triumphum. In
te, beatissime confessor, martyr, de totius mundi
sterilitate, fidei reliquias tollit Christus: tu, fugientibus
discipulis et Petro negante, socius et comes
passionis ejus fieri gavisus es; tu, Petrus in cruce
fuisti; et Petrus in domo Caiphae, latro. Tandiu hic
Petrus latro fuit, quandiu intus latitans Christum
foris negavit: et ideo et Petrum praecessisti in paradisum,
quia qui te cruce complexus est dux et
rector tuus, eadem die qua ipse ingressus est, fidelem
et gloriosum militem secum te pariter introduxit.
Egenus et pauper ego sum [(Psal. LXIX)]
, Domine, et claudus ex utero matris meae
[(Act. XIV)]
, et ecce sedeo
ad portam templi
tui quae dicitur speciosa [(Act. III)]
,
non valens nec volens introire, quin potius egestate
bonorum tuorum mendicans foris alimoniam carnis
meae, aereas et falsas imagines hominum, ubi coacervem
mihi talentum iniquitatis, fasciculos deprimentes.
Et ecce hora orationis nona [(ibid.)]
est; ascendunt
Petrus et Joannes. [(ibid.)] apostoli tui ut
orent ad templum sanctum tuum, ego haereo terrae
et luto, terrena et vana sapiens, et aliis introeuntibus
ego foris remaneo non quaerens cum eis ea quae
Patris tui sunt, sed quae primi patris mei, quae me
sive foras quotidie ponunt, et male concupierunt.
Ecce jam hora orationis nona est, inclinata est dies,
prope est nox; cum surrexero mane diluculo, de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.