PL 166, col. 1535

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

nisi verissimum et sanctissimum corpus tuum,
quod in altari sumimus, in quo velatur nobis altitudo
Dei, immensitas majestatis tuae, cujus et calorem
et splendorem mortalis infirmitas sustinere
non posset, nisi mediatrix nubes interposita, et ardorem
temperaret desuper, et tutam subtus te viam
praemonstraret? Hanc nubem totus exercitus tuus
sequitur, Domine rex Sabaoth; qui autem non sequitur
eam, in tenebris est, et in tenebris ambulat,
et nescit quo eat: relucet enim de hac semita quae
ducit ad vitam, semita humilitatis et patientiae, semita
mansuetudinis et misericordiae, et quidquid
humano generi per Incarnationis tuae mysterium revelare
dignatus es. Relucet nobis ex hac luce, legis
et prophetiae gloria, quoniam Moyses et Elias tecum

apparuerunt in monte, sed nubes lucida obumbravit
eos [(Matth. XVII)]
: nec enim ipsi sicut et nos, sine
tua protectione salvari potuissent; verumtamen illis
sicut amicis et domesticis (imo domesticorum et
amicorum tuorum praecipuis) sacramenti tui nubes
erat perlucida quae nobis jacentibus et projectis a
facie oculorum tuorum valde subobscura est, sed
imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro
tuo omnes scribentur, quoniam sub nube tua nutris
et perficis, et deducis velut ovem Joseph. Haec est
columna nubis, quae per diem praecedebat filios
Israel; columna vero ignis per noctem, Spiritus
sanctus est qui super apostolos in igneis linguis apparuit,
qui caecitatis nostrae caliginem illuminat et
sursum erigit, ut sapiamus ea quae sursum sunt,

non quae super terram. Nubes ergo per diem et columna
ignis per noctem, quia et caro tua divinitatis
aestum temperat et Spiritus sancti lux tenebras
nostrae mentis illustrat. Igitur dum loquereris
in via duobus discipulis tecum pariter euntibus,
et nubes peregrina faciem tuam tegeret: Nonne,
inquiunt, cor nostrum ardens erat in nobis,
dum nobis loqueretur in via et aperiret nobis Scripturam? [(Luc. XXIV.)]
Ardebat nimirum intus columna
ignis, quia foris columna nubis loquebatur ad eos.
Sed ubi tandem cognoverunt? in fractione panis [(ibid.)]
;
et vere non cognosceris, Domine, nisi in
fractione panis: panis, caro tua est; fregisti manibus
tuis corpus tuum, quia potestatem habebas ponendi

animam tuam, et iterum sumendi eam: fregisti
corpus quod foris apparebat, et ostendisti medullam
quae intus latebat; nisi enim patiaris, non
cognosceris: ibi, inquit, abscondita est fortitudo ejus [(Habac. III)]
.
Quae est autem fortitudo tua, nisi mansuetudo,
nisi humilitas, nisi sapientia et obedientia?
Has virtutes fortissimas et suavissimas, in fractione
panis, hoc est, in passione tua, nobis ostendisti. His
virtutibus caro tua (quod nos sumus) nutritur paulatim
et perficit et perficitur. Et primum quidem inter
duas molas spei et timoris, molitur sicut frumentum,
ut fiat nova conspersio: deinde cum in
formam panis transierit, coquitur in clibano passionum,
postea cum benedixeris ei omni benedictione
spirituali, et dixeris, Consummatum est (Joan.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.