PL 166, col. 1536

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

XIX), frangis et ipsum corpus nostrum, quod in
manibus tuis est, et in manus tuas committimus: et
ibi agnosceris, non specie peregrina, sed in facie
propria, ut jam non lancea nobis latus tuum aperiat,
sed digito palpare et videre possimus, quia tu
es, Domine, Deus noster, pater orphanorum et judex
viduarum. Nunquid non vides viduam hanc
pauperculam, et desolatam animam meam non habentem
aliquos, neque fratres, neque amicos, neque
vicinos, a quibus mutua accipiam vasa vacua, non
pauca, quae mihi filii mei suggerant, et ego infundam
de modico olei, quod mihi de te residuum est, ut
tu benedictionis tuae plenitudinem omnibus exhibeas?
Intelligo enim, Domine, vasa vacua esse litterales
quosdam et historicos sensus Scripturae tuae,

quae non pauca sunt, ut totus mundus ea capere non
possit. Quae quidem vasa sanctissimi templi tui,
Babylonius rex, hoc est, superbiae principatus captiva
sibi ducit, suisque conviviis, non ad gloriam, ad
ignominiam suam servire cogit [(IV Reg. II)] ; usurpans
sibi scientiam legis tuae, et bibens in vasis sanctuarii
vinum prostitutionis suae, unguentisque meretricis
donaria tua commaculans. Propter quod et ex
adverso parietis, crudelis, sed justa contra eos sententia
conscribitur [(Dan. V)] , quia omne regnum
in seipsum divisum desolabitur, et tradetur Medis
et Persis qui argentum non quaerant, nec aurum velint,
sed venenatis et ardentibus sagittis parvulos e:
stultos eorum sensus interficiant. Tu autem Domine,
pauperis et desolatae viduae misereberis, ne pessimus,

et importunus foenerator, quod ad usuram
perditionis meae, multa mihi iniquitatis suae talenta
credidit, duos filios meos interioris animae sensus
ad serviendum sibi tollat. Bonum et salutare tuum,
ut petam mutuo vasa non pauca, et benedictione superabundantis
olei redimam peccata mea, de reliquo
autem vivam cum filiis meis.
Sed quia nec vicinos habeo nec liberos a quibus
commodem exercitium mentis meae, statim ut remisero
manus, invadit me creditor ille improbus, et
duos filios meos, hoc est intellectum et affectum,
inertiae vanisque illusionibus suis deservire cogit.
Tu ergo misericors, ut viduarum defensor, quoniam
dives es nimis, et das omnibus affluenter: tu, inquam,

ipse mihi commoda, et vasa quae nosti ad hoc
esse utilia, et oleum, ut tua sint omnia, et omnia
serviant tibi: quia nolo in Aegyptum oleum tuum
deferre ut non peccem tibi, sed tantummodo ne panem
otiosa comedam, quin potius tota die exercear
in justificationibus tuis et vivam. Et ecce quod filius
memoriae meae mihi obtulit, sicut primum inter manus
meas incidit, arripiam. Stabat Elias in vertice
montis, et mittitur ad eum quinquagenarius primus,
qui igni consumptus est, et secundus similiter,
tertius tamen, humilitatis et devotionis merito reservatus
est [(IV Reg. I)] . Ecce vas, sed vacuum,
quia potius sic acceptum crudelitatem resonat, impleatur
oleo, et gravis ex eo sonus cessabit. Quis
enim Elias status in vertice montis nisi tu, Domine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.