PL 166, col. 1537

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

Jesu, qui sursum Patri assistis, venit ad te
quinquagenarius primus, quem tibi aridus prae nimia
siccitate mundus transmittit et clamat ad te: Homo
Dei, descende de monte? [(ibid.)]
Mundus enim cognoscit,
quia salvari sine te non potest. Homo Dei et
Deus homo, moveat te quem quaeris homo, ut homini
condescendas. Descende de monte, nullus tibi
potest appropinquare, nisi tu appropinquaveris ei,
nullus ad te potest ascendere, nisi tu descendas ad
eum. Homo Dei, descende de monte: tu es mons elevatus
super verticem montium, descende et compatere
nobis in convalle lacrymarum. Si homo, inquit, Dei sum, descendat ignis de coelo
[(ibid.)]
, etc.-- Ignem
enim veni mittere in terram [(Luc. XII)]
, quem volo, ut
accendat et devoret te et quinquaginta tuos. Obsecro,

Domine, et super me descendat ignis ille, et devoret
in me veterem hominem cum actibus suis. Hic
est quinquagenarius primus quem tuus ignis devorat,
ut ab omni opere servili requiescere faciat.
Quinquagenarius autem secundus ipsa est activa
vita quae similiter finem habet, Sabbatum ex Sabbato;
hanc quoque in holocaustum, ignis tuus absumit,
et in primo quidem quinquagenario crematur
hircus, in secundo aries incenditur; tertius autem
qui est resurrectionis vel contemplationis, finem non
habet, sed cum Elia semper vivit. Unde bene lectum
est in Evangelio, de magnis piscibus centum et quinquaginta
tribus, qui omnes in unum piscem redacti
sunt, quem super prunas positum septem discipuli
viderunt, et una cum Jesu qui octavus erat, pransi

sunt [(Joan. XXI)] . Ipse numerus, hoc est centum et
quinquaginta, qui sunt tres quinquagenarii et septem
discipuli, requiem concorditer sonat, et sicut singuli
quinquagenarii, ad unitatem; ita septem, ad octavam,
hoc est ad Christum, tendunt, et in uno omnes
consentiunt. Sicut autem unum corpus, unus panis,
unus homo vel unus piscis Christus et omnes electi:
ita diabolus cum omnibus reprobis unum corpus
et unus hostis. Est enim aquila grandis, magnarum
alarum, etc. [(Ezech. XVII)] . Aquila, propter nimiam
naturae spiritualis perspicaciam; grandis,
propter superbiae altitudinem; magnae alae adhaerentes
sibi et extollentes eum, malignorum spirituum
potestates; longo membrorum ductu, pessimi homines,

quorum ministerio fungitur ad pugnandum
contra bonos. Et bene, longo: quia adhuc quotidie
veniunt, et durant usque in finem saeculi, ducatum
superbiae sequentes: plena plumis, fallaciae dolis, et
avaritiae, quia easdem artes variis modis ad decipiendum
transfigurat. Venit ad Libanum, animam
semel fidei et vitae merito candidatam. Tulit medullam
cedri: cedrus imputribilis, altitudo spei, cujus
medulla est charitas, quam singulariter nititur expugnare
diabolus. Summitatem frondium ejus avellit,
et sermonem sapientiae qui excellentissimus est, evellit
ab amore Dei. Et transportavit in terram Sennaar:
hoc est fetoris eorum, quod significat inanem gloriam. In die illa sibilabit Dominus muscae, quae est
in extremo fluminum terrae Aegypti, et api quae est in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.