PL 166, col. 1541

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

Quomodo dilexi legem tuam, Domine
[(ibid.)]
. Tres
vero qui super triginta sunt, quosdam contemplativorum
excellentissimos indicant, qui puritate conscientiae,
plenitudine sapientiae, perfectione charitatis,
summae Trinitati approximant. Hic est etiam
numerus fortissimorum, qui sunt in exercitu tuo
potentissimi; quorum tamen eminentissimi usque
ad sapientiam et fortitudinem tuam non perveniunt,
quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis
erit Domino in filiis Dei? [(Psal. LXXXVIII.)]
Tu es
quasi tenerrimus ligni vermiculus [(II Reg. XXIII)]
; qui
virginaliter editus, humilitate et charitate tua omnem
perforas duritiam, imo impetu Spiritus tui
octingentos interficis principes malitiae. Quis ita
fortis, ut tu? quis ita misericors, qui flesti super Jerusalem,

planctum fecisti super interitu inimicorum
tuorum? Et nunc, Domine, doles tu super Saul et
Jonatham filium ejus, qui occumbunt quotidie super
montes Gelboe. Nisi enim doleres, non clamares de
coelo: Saule, Saule quid me persequeris? [(Act. IX.)]
quos enim, Saul, nisi superbos in Ecclesia tua praelatos
significat, qui ab humero et sursum eminere
sibi videntur super universum populum? Quid vero
per Jonathan, nisi dociles et elegantis ingenii adolescentes,
qui moribus et colloquiis majorum depravati,
amicitiam suam non possunt excolere cum David,
nisi furtim et quasi caventes ab insidiis detrahentium
et illudentium sibi? Merito ergo ploras, o
benigne David, super Jonathan filium ejus, plorandi
enim non essent, si bene occubuissent. Sed super

montes Gelboe qui decurrunt in profundum, nec ros
gratiae, nec pluvia doctrinae veniet amplius, quia ibi
abjectus est clypeus fortium [(II Reg. I)]
, clypeus Saul.
Clypeus fortium, spes est divinae protectionis, quo
ignita diaboli jacula repelluntur, quibus graviter vulneratus
est Saul a sagittariis, in tantum ut seipsum
desperatione interficeret. Clypeus autem Saul, propriae
virtutis confidentia est, quae non valet resistere
sagittis incircumcisorum: vae autem his qui amiserunt
sustinentiam! hoc est, clypeum fortium. Et,
maledictus homo qui confidit in homine, quod est,
clypeus Saul, erit enim sicut myricae in deserto, quia
nec ros, nec pluvia veniunt super vos, montes Gelboe.
Quomodo ceciderunt fortes? Etenim si fortes, quomodo

ceciderunt? et, si ceciderunt, quomodo fortes?
sed: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque
fortis in fortitudine sua [(Jer. IX; I Cor. I)]
; sed: Qui gloriatur, in Domino glorietur
[(II Cor. X)]
, et qui
stat, videat ne cadat [(I Cor. X)]
. Nam etsi sint aquilis
velociores, ut contemplativos velocitate intellectus
supervolent: etsi leonibus fortiores, ut in fortitudine
operis veros praedicatores superent, tamen si de se
praesumentes, clypeum salutis abjiciunt: erunt corruentes
coram inimicis suis; qui autem confidit in
Domino, sicut mons Sion non commovebitur in
aeternum. Sed maluit Saul incumbere super hastam
suam, quam inniti super Dominum. idcirco baculus
Aegypti arundineus perforavit manum ejus. Sua
eum hasta, et suus auriga, qui currum insolentiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.