PL 166, col. 1542

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

ejus agitabat, interfecit. Sciebam, inquit, quod vivere
non posset [(II Reg. I)]
. Nescit enim humiliari arrogantis
obstinatio, ut vivere possit. Jube, rex justissime
David, jube puero tuo (id est spiritui purae discretionis)
ut interficiat in me Amalechitam hunc
armigerum Saulis, qui ausus est etiam nunc quotidie
manum mittere in Christum Domini. Ne pluas super
nos coturnices, Domine, desideria carnis nostrae,
quae non nisi duobus cubitis levantur a terra, quia
non attingunt dona Spiritus sancti. Ne pluas super
nos, sicut pulverem, carnes, quia caro pulvis est, et
in pulverem deducit. Omne quod intrat in os, in
ventrem vadit, et in secessum emittitur [(Matth. XV)]
:
talis est omnium voluptatum carnalium finis, et sicut
arena maris, volatilia pennata [(Psal. LXXIII)]
: gaudet

edacitas, pennulas movet, sed mox in arenam maris
convertitur: gaudet luxuria, modicum volitat, sed
mox in arenam maris transit: omnis dulcedo carnis
in amaritudinem finit; modicum levant infelicem
animam, sed mox aggravant in arenam. Tu autem,
Domine, manna nimirum es sicut semen coriandri [(Exod. XVI)]
,
quo fractum mola candorem producit,
et dulcedinem quasi panis oleati: hic est panis angelorum,
quem manducavit homo. Dicunt adhuc increduli: Manhu, quid est hoc?
[(Ibid.)]
quia minutum
et humilem vident, et quasi despectum sermonem
tuum, et ideo redeunt et concupiscunt carnes magnas
Aegyptias, quia nesciunt, neque gustaverunt
absconditum intus mannae saporem, habentem omne
suavitatis delectamentum [(Sap. XVI)]
, redeunt ad

carnes, exsiccant eas ad solem in circuitu castrorum.
Mira res, uno eodemque sole, et carnes indurantur,
et manna liquescit! [(Exod. XVI.)] siccantur carnes, ut
amplius durabiles sint; indurantur iniqui, ut suas
diutius expleant voluptates: tuum autem manna liquefiebat,
cum sol incalesceret, quia anima mea
liquefacta est, ut dilectus locutus est [(Cant. V)]
. Incalesce
super nos, sol meridiane, ut liqueat manna, et
fluant aromata illius sicut torrens in austro [(Psal.
CXXV)]
. Colligite, filii Israel, colligite manna, et frangite
mola, et replebitur sicut adipe et pinguedine
anima nostra. Molestus est labor, sed fructuosus: Labores manuum tuarum manducabis,
et jam beatus
es, et bene tibi erit [(Psal. CXXVII)]
in futuro; frangite,

inquam, mola, corpus et animam, et invenietis medullatum
corpus, jejuniis, laboribus, vigiliis; animam,
divinae legis studiis. Non excidat tibi lex de
ore cordis tui, volve, revolve, versa et reversa, et
tunc intelliges quid sapiat manna. Sic faciebat ille
qui dicebat: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
super mel et favum ori meo [(Psal. CXVIII)]
. Esto apis
virginea, collige de flosculis man: habes hortum
voluptatis plenum rosis et liliis, mira varietate depictum;
quidquid illic invenies, suave est et odoriferum;
conde abundanter alveolo tuo: et quid amplius
dicam? unus idemque cibus et api mel, et
cervo fons aquae, et panis qui cor hominis confirmat;
hic est panis oleatus: sanat aegrotum, roborat sanatum,
faciem exhilarat omne delectamentum et omnem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.