PL 168, col. 1316

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

salvatam esse per fidem [(Jos. II)] . « Booz genuit
Obed ex Ruth, » quam constat fuisse Moabitidem.
In qua mirabile contigit illud quod cum pugnantibus
inter se duabus legis divinae sententiis, ipsa in
salutem evasit. Nam lex dicit: « Ammonites et Moabites
etiam post decimam generationem non intrabunt
Ecclesiam Domini in aeternum, quia noluerunt
vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando
egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra
te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriae, ut
malediceret tibi [(Deut. XXIII)] . » Item lex dicit: « Si
fuerit mortuus vir absque liberis, uxorem defuncti
frater ejus vel propinquus accipiet, et suscitabit
semen fratris sui [(ibid. XXV.)] . » Itaque lex ipsa quae
damnabat eam, quoniam Moabitis erat, suffragabatur

illi ut acciperet eam Booz, quoniam uxor propinqui
fuerat, et taliter non solum intravit Ecclesiam
Domini, verum etiam principalem obtinet memoriam
in Ecclesia Domini, ita ut semen quod ex
ea suscitatum est, statim secunda generatione generaret
David, principem et regem Ecclesiae Domini;
siquidem Obed ex ea generatus genuit Jesse; « Jesse
autem genuit David regem. » Et Booz quidem non
solum excusatus, verum etiam justificatus est, ducendo
uxorem Moabitidem, etenim lex, ut jam dictum
est, justificat eum. At illum qui prior duxerat
illam, non lex justificat, sed necessitas excusat, scilicet
fames, quae facta fuerat, et propter quam, ut
Scriptura refert, « abiit homo de Bethleem Juda, ut
peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua

ac duobus liberis. Ipse vocabatur Elimelech, et uxor
ejus Noemi, et de duobus filiis, alter vocabatur Maalon,
et alter Chelion. Qui acceperunt uxores Moabitidas,
quarum una vocabatur Orpha, altera Ruth:
manseruntque ibi decem annis, et ambo mortui sunt [(Ruth. I)] .
» Caeterum, nisi necessitas illos excusasset,
nec ipsi uxores ducere debuissent Moabitidas,
nec Booz lege teneretur, vel caeterorum aliquis,
ut eam acciperet jure propinqui. Econtra sicut peccatrices
et alienigenas propter fidem lex Dei assumpsit
et evangelista hic nominare dignum duxit, ita
quosdam domesticos seminis propter impietatem removit
atque rejecit. Ait enim « Joram autem genuit
Oziam. » Tres de medio succidit, videlicet Oziam,

Joas et Amasim. Quam ob causam? Nimirum propter
impiissimam Athaliam matrem suam, cujus
imitati sunt homicidia, occidendo prophetas Domini,
sicut illa et mater ejus Jezabel in Samaria [(II
Par. XXII)] . Et quidem Manasses quoque multum sanguinem
justum fudit [(IV Reg. XXI; II Par. XXXIII)] .
verumtamen reservatus est, quia poenitentiam egit.
Et hoc revera multum attinet ad intentionem evangelistae,
de qua supradictum est, quia nisi potiorem
illam aestimaret genituram, quae est fidei vel promissionis,
quae est auditio sive observatio verbi Dei,
quam illam quae est carnis, poterat genealogiam sic
texere, ut Patrem illum contingeret, qui beatam Mariam
secundum carnem genuit. Qualem enim locum
habere deberent inter parentes carnis Domini, hi sub

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.