PL 168, col. 1317

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

quibus nec saltem loqui licuit prophetis verbi Domini?
Denique prophetam Domini quia fuit ausus loqui
in nomine Domini, prophetam et sacerdotem
Zachariam filium Joiadae sacerdotis Joas interfecit,
et non est recordatus misericordiae quam fecerat
Joiada pater illius secum, sed interfecit filium ejus [(II Par. XXV)] .
Post hunc Amasias prophetae dicenti
sibi a Domino: « cur adorasti deos qui non liberaverunt
populum suum de manu tua [(II Par. XXV)] ,
respondit: Num consiliarus regis es? Quiesce ne
interficiam te [(ibid.)] . » Et quidem caeteri quoque praeter
David et Ezechiam et Josiam, omnes peccaverunt,
verumtamen sub illis prophetare licuit prophetis,
quod pertinebat ad hujusmodi genealogiam,
quorum unus dicit: « A timore tuo Domine concepimus

et peperimus, Spiritum salutis tuae fecimus
super terram [(Isa. XXVI)] . » Atque idcirco isti soli de
memoria praesenti, de libro generationis Jesu Christi
repulsi sunt qui verbum audire vel praecones verbi
Dei vivere passi non sunt. « Jacob autem genuit Joseph
virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur
Christus. » Ecce scala illa quae in somno Jacob
apparuit, quando parentibus obediens ibat in
Syriam, ut de sua cognatione acciperet uxorem.
« Ecce, inquam, scala stans super terram, et cacumen
illius tangens coelum, et Dominus innixus scalae,
qui dixit ad eum: Ego sum Dominus Deus Abraham
patris tui, et Deus Isaac [(Gen. XXVIII)] , » et caetera.
Licet et alius secundum moralem intellectum
possit illius scalae sensus utilis, nihilominus tamen

scala illa, ista est generatio Jesu Christi: et latera
scalae, summi patres vel principes sunt hujus generationis,
Abraham atque David, ad quos promissio
facta est, cum juramento ejus qui repromisit. Supremus
scalae gradus, cui Dominus innixus est, iste
est beatus Joseph vir Mariae, de qua Jesus qui vocatur 568
Christus, natus est. Quomodo iste Deus
et Dominus huic innixus est? utique tanquam tutori
pupillus, quippe qui in hoc mundo sine patre natus
est; ita innixus est huic beato Joseph, ut esset infantulo
iste pater optimus, ut hujus solatio paterno
puer cum Virgine puerpera sustentaretur. « Omnes
ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes
quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem
Babylonis, generationes quatuordecim,

et a transmigratione Babylonis usque ad Christum
generationes quatuordecim. » Quid sibi vult
tam diligens generationum computatio, tam diligenter
facta quasi per complexionem sive conclusionem
computationis divisio? Num frustra, vel sine rationis
pondere taliter digessit vel complexus est generationes
evangelista divinus, in quo, vel per quem
sine dubio Spiritus sanctus locutus est, quippe qui
cum publicanus fuerit, et homo sine litteris, non ab
homine, neque per hominem, sed per Spiritum sanctum
doctus est, ut scriberet. Sine dubio quidquid
loquitur, pondus habet, et hoc ipsum quod nunc
ait, vim sensus continet quam non praeterire libet.
Arbitramur enim imo et experimento didicimus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.