PL 168, col. 1318

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

plerosque mirari, cur benignitas Dei promissionem
suam implere, scilicet incarnationem filii sui, verbi
sui, mundo exhibere tandiu distulerit. Nimirum qui
paratus studet esse vel cupit rationem reddere omni
poscenti de justitia fidelis Dei, qui repromisit, ecce
per istas τεσσαρεσκαίδεκάδας subtiliter animadvertere
potest, illud magis esse mirandum, in gloriam et
laudem justi, et, ut jam dictum est, fidelis Dei,
quod immutabilis perstitit, et stabilis in promisso
vel proposito suo permansit, cum ab illis, quibus
promiserat, multipliciter et nimis graviter offensus
fuerit. Offensiones illas numerus iste quatuordecim
generationum triplicatus subtiliter insinuat. Quaerat
ergo aliquis: Cur Deus tandiu Christum suum distulit?
Cur non primis parentibus, quibus promiserat,

continuo dedit? Cur non statim vel in brevi de
aliquo illorum B. Virgo nata est, quae Christum conciperet
et pareret? Hoc enim desiderabat ille, qui cum
mitteretur ad Pharaonem: « Obsecro, inquit, Domine,
mitte quem missurus es [(Exod. IV)] . » Et continuo
sequitur: Iratus Dominus in Mosen ait: « Aaron
frater tuus Levites, scio quod eloquens sit [(ibid.)] . »
et caetera. Ac si diceret: Me dicente, obsecro, Domine,
mitte quem missurus es, Dominus iratus erat:
et idcirco de eo quod obsecrabat, nec saltem responsum
ullum dedit, sed alia dixit. Et quam ob causam
Dominus iratus erat? Videlicet propter peccatum
domus Abrahae, Isaac et Jacob, quibus promiserat,
quia filii Jacob fratrem suum Joseph, per invidiam,
in servum vendiderant, et ille quatuordecim annis

servierat. Cum enim sedecim esset annorum, tunc
venditus est: et quando eductus de carcere stetit in
conspectu regis Pharaonis, triginta annorum erat [(Gen. XXXVII)] .
Itaque sicut quodam loco justus judex,
id est, Dominus dicit: « Juxta numerum dierum quadraginta,
quibus considerastis terram, annus pro
die imputabitur, et quadraginta annis recipietis iniquitates
vestras [(Num. XIV)] , » ita et illic justum esse
arbitremur judicium, ut diceret: « Juxta numerum
quatuordecim annorum, » quibus servivit venundatus
Joseph, generatio pro anno imputabitur, et quatuordecim
generationibus semen, quod promisit patribus
vestris differetur, quod est Christus. « Igitur
ab Abraham, inquit, usque ad David generationes

quatuordecim. » subauditur et Christus non venit,
et eo usque distulit eum iratus Dominus, unde et
Moses loco supradicto congemuit. Porro David, in
quem generationes quatuordecim terminatae sunt,
cum jam et ipse promissionem accepisset eamdem
cum juramento Domini, peccavit et ipse non minus,
quam priores illi, Uriam Aethaeum percussit gladio,
et uxorem illius tulit, et interfecit eum gladio filiorum
Ammon [(II Reg. XI)] . Itaque non minus super
hoc irasci debuit Dominus, quam dudum fuerat iratus,
et idcirco « a David usque ad transmigrationem
Babylonis, ait, generationes quatuordecim » et Christus
non venit. Porro in transmigratione Babylonis
quae poena fuit, transmigratis illis non minoris erat
peccati vel criminis, quod reges Juda maximeque Manasses

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.