PL 168, col. 1319
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
[(IV Reg. II)] ,
sanguinem innoxium fuderant
multum [(Matth. II)] , donec implerent Hierusalem
usque ad eos absque peccatis suis, quibus peccare
fecerunt Judam, ut facerent malum coram Domino.
Igitur te a transmigratione Babylonis, ait, usque
ad Christum generationes quatuordecim subauditur,
et nisi post tot generationes idem Christus venit.
Et quidem tunc temporis funestus Herodes multo
sanguine terram cruentabat: sed impietas ejus, generi
Abrahae vel semini David imputari non debebat,
ut propter illum Christus differretur; quippe qui non
Judaeus, sed alienigena erat, utpote, patre Idumaeo,
et matre ortus Arabica; « Jacob, inquit, genuit Joseph
virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur
Christus. » Virum Mariae cum dicit, magnum
et verum nomen beato Joseph attribuit, quia si est
vir Mariae, est et pater Domini. An non et lex hoc
edicit, quod ea, quae desponsata est, jam uxor sit?
« Si puellam, inquit, virginem desponderit vir, et
invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum
ea, educes utrumque ad portam civitatis illius, et
lapidibus obruentur [(Deut. XXII)] . » Puella quia non
clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit
uxorem proximi sui. Ergo vir Mariae Joseph, et ipsa
uxor illius. Proinde nec iste inepte dixit: « Joseph
virum Mariae, » nec alius Evangelista mentitus est
patrem illum ejus, qui ex ea natus est, Christi appellando:
« Et erant, inquiens, pater ejus et mater
ejus mirantes super his quae dicebantur de illo [(Luc.
II)] . » Non solum autem Evangelista Joseph virum
Mariae dixit, verum etiam prior angelus, quod aequipollens
est, Mariam conjugem Joseph enuntiavit:
« Joseph, inquit, fili David, noli ti ere accipere Mariam
conjugem tuam. » O conjugium verum et sanctum,
conjugium coeleste, non terrenum: quomodo
enim vel in quo conjugati fuerunt? Nimirum in eo
quod unus spiritus, et una fides erat in eis, sola
illic desinit corruptio carnis. Propterea verissime
dixit apostolus: « Quia primus homo de terra terrenus,
secundus homo de coelo coelestis [(I Cor. XV)] , »
non quod iste Jesus Christus, qui ex Maria natus est
de coelo cum carne venerit, et per Mariam quasi per
fistulam transierit, sicut quidam dixerunt haeretici,
sed quod conjugum vita sive conjunctio tota fuerit
coelestis, et Spiritus sancti amborum conjugalis
amor, quorum utique conversatio erat in coelis, in
ambolus praesidens, conjugem viri hujus fidei commiserat,
et de carne virginis hominem formans paterno
viro huic ejus qui nascebatur, infantis amorem
penitus infuderit. « Omnes ergo generationes, ab
Abraham usque ad David, generationes quatuordecim, »
etc., ut supra. Quomodo per hominis scalam
angeli Dei ascenderunt et descenderunt. Jam enim
supra diximus [(Genes. XXVIII)] , quia scala quam vidit
Jacob in somnis stantem super terram, etc., acumen
illius tangens coelum, angelos quoque Dei ascendentes
et descendentes per eam, et Dominum innixum
scalae, mysterium fuit incarnationis hujus Jesu Christi,
et Joseph cujus cura paterna Dominus de Maria natus