PL 168, col. 1321
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
sui finem fecit. Nonne igitur quasi lineam, sive
virgam longe subtilem sive subtiliter longam auream,
sive ferream, a Jesu Christo incoepit, et in
Jesum Christum reduxit, dicendo « qui fuit Adam,
qui fuit Dei, » cum unus idemque Jesus Christus,
Deus et homo sit, nec alterius plasma fuerit Adam,
quam hujus Dei? Verum igitur, o diabole, iste est
circulus, quem Deus in naribus tuis posuit: ista est
armilla, qua maxillam tuam perforavit. Junxit se
initium fini, id est Deus homini, et ita haec, scilicet
initium et finis, occurrerunt sibi in utero Virginis,
ut nares tuas transfixas teneret firmiter circulus inflexibilis,
et maxillam tuam voracem perforaret armilla
talis, armilla gloriae et honoris, unde nunc
usque fatuus traheris, et quod avide momorderas,
retinere non valens, per maxillae foramen emittis.
Ubi vel quando haec initii atque finis conjunctio
facta sit, et idem Lucas uberius scribit, et iste brevius
eloquitur, cum dicit: « Christi autem generatio
sic erat: Cum esset desponsata mater ejus Maria
Joseph antequam convenirent, inventa est in
utero habens de Spiritu sancto. » Hic amplius
splendet iste liber generationis, et in hoc tota est
utilitas libri, omni legenti, vel audienti credere,
quia Christi generatio sic erat, quia de Spiritu sancto
Maria Virgo priusquam convenirent conceperat.
Quam dissimilis generatio haec generationibus caeteris,
generationibus quamvis rectorum ut fuit Abraham?
ut fuit Isaac? ut fuit Jacob? ut fuit David?
Et quidem fuerit aliqua similitudo generationis,
quia patres isti omnes steriles habuere conjuges,
unde et qui generati sunt, in plerisque factis suis
typum gesserunt hujus Jesu Christi qui vere natus
est de utero sterili. Quid enim tam sterile, quam
virginitas? Septem matres fuisse steriles, sacra Scriptura
memorat: Saram, et Rebeccam, Rachel [(Gen.
XVIII, XXV, XXX)] , et eam quae peperit Samson [(Judic.
XIII)] , Annam matrem Samuelis [(I Reg. I)] , Bethsabe,
quae fuit mater Salomonis, uxor Uriae Aethaei [(II
Reg. XI)] , et Elizabeth quae peperit praecursorem Domini [(Luc. I)] .
Qui ex istis nati fuerunt, magni fuerunt,
et in plerisque, ut jam dictum est, factis suis
admirabiles quasdam similitudines Domini praetulerunt
de virginitate nascituri, quae naturaliter sterilis
est, et non parit, videlicet Isaac et Jacob, Joseph et
Samson, Samuel et Salomon. Joanne, qui septimus
exstitit, major inter natos mulierum non surrexit [(Matth. XI)] ,
quique ipsum Dominum non tam factis
suis, ut caeteri, significavit, quam digito demonstravit.
Octava sterilis, id est virginitas, de cognata sua
sterili Elizabeth proximum accepit testimonium,
« quia non erit, » inquit angelus, « impossibile apud
Deum omne verbum [(Joan. I; Luc. I)] . » Fuerit itaque
aliqua, ut dictum est, similitudo in illis, verumtamen
rationabiliter hic evangelista dicat: « Christi
autem generatio sic erat. » Quod est dicere:
Cujusque caeterorum generatio sic fuit, ut nullus
eorum generaretur aliter, nisi convenientibus viro
et muliere, sicut naturae usus est; Christi autem generatio