PL 168, col. 1325
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
potest sanctificari? Igitur quamvis et pater, ut jam
dictum est, Spiritus, et Filius Spiritus, et Pater
sanctus, et Filius sanctus sit, recte tamen haec sola
persona, Spiritus sanctus debuit nuncupari, cujus
operatio propria, creaturae sanctificatio est, sine quo
nec angelus sanctus, nec homo sanctus est, quem
non habens angelus diabolus est, quem non habens
homo, Antichristus vel membrum diaboli est. Hujus
sanctificationis summam esse nemo est qui nesciat
id quod in beata Maria natum est, imo et principium
ejusdem operationis, id est, sanctificationis illa conceptio
est. Denique ipsa est prima, in quam iste
spiritus illo cum dato supervenit, propter quod et
dicitur Spiritus sanctus, quod videlicet datum, remissio
est peccatorum. Et quidem ante illam super
multos venit hic idem spiritus Domini, sed alio dato,
quod est gratiarum divisio. Duo quippe spiritus
hujus data sunt: alterum quod est remissio peccatorum,
alterum, quod jam dictum est, scilicet diversarum
divisio gratiarum, de quo Apostolus: « Alii
quidem, inquit, per spiritum datur sermo sapientiae;
alii autem sermo scientiae; alteri fides; alii
gratia sanitatum; alii operatio virtutum; alii prophetia;
alii discretio spirituum; alii genera linguatum;
alii interpretatio sermonum [(I Cor. XII)] , »
hujusmodi gratias ante beatam Mariam plures habuerunt,
et nonnulli ex his qui habuerunt, non sancti
fuerunt, exempli gratia ut Saul et Balaam. Datum
aliud, quod est remissio peccatorum, spiritus Domini
distulit in Christi adventum; et de hoc est dictum
illud: « Nondum enim erat Spiritus datus,
quia Jesus nondum erat glorificatus [(Joan. VII)] . »
Datum hoc, beata Maria prima omnium mortalium
accepit in ipsa hora conceptionis, dicente angelo:
« Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi
obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex
te sanctum, vocabitur Filius Dei [(Luc. I)] . » Et revera,
ut omnino sanctum esset, quod ex ea nasceretur,
oportebat ipsam sanctificari, id est emundari
ab omni peccato, tam actuali quod majus erat, scilicet
originali. Nec vero solum hoc tunc accepit Spiritus
datum, quod est remissio peccatorum, verum
etiam illud alterum, quod est divisio gratiarum, videlicet
ita ut operationem virtutum omnimodam,
maximeque fidem et prophetiam, sive omnem haberet
propheticam gratiam. Nam ipsa est prophetissa
illa, de qua dicebat Isaias: « Et accessi ad prophetissam,
et concepit, et peperit filium [(Isa. VIII)] . »
Praemiserat autem: « Et dixit Dominus ad me:
Sume tibi librum grandem et scribe in eo stylo hominis:
« Velociter spolia detrahe, cito praedare. Et
adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et
Zachariam filium Barachiae [(ibid.)] . » Quis erat ille
liber grandis, quem ut sumeret, et stylo hominis in
eo scriberet, dictum sibi asserit, et adhibitis testibus,
« accessi, inquit, ad prophetissam, et concepit,
et peperit [(ibid.)] ? » Quis, inquam, erat liber ille grandis,
nisi universa Scriptura sancta, quanta usque
ad tempus illud conscripta fuerat a Mose et prophetis?