PL 168, col. 1326
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Hunc librum sumere fuit illi, et in eo scribere
stylo hominis, propheticam accipere gratiam,
et portionem suam scribere de adventu Christi Filii
Dei, taliter ut ab homine posset legi et intelligi. Et
quid erat illi hoc facto accedere ad prophetissam,
quae concepit et peperit, nisi ab ista beata Virgine
illum cognosci, et sicut caeteras Scripturas, ita et
librum Isaiae mente ejus comprehendi, docente illam
repentina illuminatione supervenientis in eam Spiritus
sancti? Inde gratulatur quod taliter ad hanc prophetissam
accesserit, et quod hujus rei testes habeat
Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae,
id est, omnes credentes de utroque populo, gentili
atque Judaico. Urias namque quod interpretatur lux
mea Deus, ipse est anterior populus scilicet Judaicus,
cui soli quondam notus erat Deus, unde et dicere
poterat, « lux mea Deus. » Zacharias vero,
quod interpretatur memor Domini, ipse est posterior
populus videlicet gentilis, qui nunc est memor Domini,
quia quod ille populus exspectabat futurum,
iste novit ac meminit jam esse factum, scilicet quod
haec prophetissa conceperit et pepererit Filium. Uterque
populus hodie testis est illi, quod in illo libro
grandi veritatem scripserit. Igitur utrumque spiritus
datum simul accepit haec beata Virgo Maria, prophetarum
prophetissa, et haec est gratia plena, juxta
salutationem angeli dicentis: « Ave gratia plena [(Luc. I)] ,
» quia videlicet dum suscepit vel concepit
Verbum Dei, Verbum Domini, simul accepit utrumque
Spiritus Dei datum. Secundo loco, Joannes amicus
sponsi, praecursor Domini utroque ejusdem spiritus
dato meruit participare ex utero matris suae,
sicut praedixerat idem angelus, qui ad beatam Mariam
locutus est: « Et Spiritu sancto replebitur
adhuc ex utero matris suae [(ibid.)] , » quod videlicet
tunc mater ejus praesensit, quando exclamans voce
magna, et ipsa Spiritu sancto repleta: « Ecce enim,
inquit, ut facta est vox salutationis tuae in auribus
meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo [(ibid.)] .
» Unde sicut veraciter huic beatae Virgini dixit
angelus, « gratia plena, » ita verissime Dominus de illo
dixit: « Inter natos mulierum major non surrexit [(Matth. XI)] .
» De plenitudine gratiae, qua dictum est:
« Ave, gratia plena, » primus ille accepit, et eodem
Spiritu sanctificati sunt et haec mater Domini, et ille
amicus Domini. Et extunc qui prius dicebatur Spiritus
Dei vel Spiritus Domini, Spiritus sanctus coepit
altius enuntiari, primum ex ore angeli, et deinde ex
omni Evangelio Christi, quod vocabulum venerabilius
sonare non dubito omni habenti aures audiendi, licet
et hoc nomen, Spiritus Dei, Spiritus Domini, satis
et multum venerabile sit. Rationem nominis Spiritus
sancti quam diximus, scilicet remissionem peccatorum,
ipse angelus protinus evidenter exponit, cum
dicit: « Pariet autem filium et vocabis nomen ejus
Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a
peccatis eorum. » Quam novum nomen est Spiritus
sanctus, tam nova est haec ratio nominis, ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum.