PL 168, col. 1329
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
illius signi factum est hic. Spiritus sanctus supervenit
in beatam Virginem, qui in sanctis Scripturis
per rorem solet significari. Et hoc fuit utique rorem
jacere in solitudine, visceribus infundi Virginis solitariae,
nullique viro perviae. Ille uterum virgineum
coelitus irroravit, non de sua substantia, sed de naturali
humore ipsius incorruptae carnis. In quo mira
et magna distantia est, ab omni conceptu universae
carnis, quia vim sementinam sacri corporis,
non vir extrinsecus accedens, sed Spiritus sanctus
intus operans, excitavit. Tunc in eadem solitudine
apparere minutum, hoc fuit adesse in eodem secreto
verbum subtilissimum atque fortissimum, quod eidem
se humori miscuit tanquam coagulum, unde
« sicut filii Israel dixerunt ad invicem: Manhu? [(ibid.)] »
ita nos et multo magis nos dicamus « quid est hoc? [(ibid.)] .
» Dicamus etiam propter hoc: « Benedicta
tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui [(Luc. I)] ,
» quia videlicet mulier omnis concipiens
de amore viri concipit, tu sola de amore Dei, id
est, de Spiritu sancto concepisti. Hoc appellamus
nos domus Israel Man, gustusque ejus nobis quasi
similae cum melle, quo epulamur quotidie, tam auditu
coelestis doctrinae, quam perceptione sacrae eucharistiae.
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur,
quod dictum per prophetam dicentem: « Ecce
virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabitur
nomen ejus Emmanuel [(Isa. VII)] , quod est interpretatum nobiscum Deus.
» Dictum hoc propheticum,
quis non audivit, quis non intellexit? Ubicunque
praedicatum est Evangelium libri hujus generationis
Jesu Christi, praedicatum est etiam hoc insigne praeconium,
recitatumque competens hoc testimonium
veritatis, notumque factum est, et in usu habitum
parvulis quoque Ecclesiae Catholicae filiis. Noli autem,
o lector sive auditor praesentis Evangelii, noli
hoc tantillum respicere quod calamus hic expressit,
de propheta grandi, de vate magno et nobili: « Ecce
virgo in utero habebit, sive concipiet et pariet filium,
et vocabitur nomen ejus Emmanuel, » licet
hoc tantillum de illo scripserit. Non scripti quantitatem,
sed scribentis perpende intentionem, et scito,
quia dum tantillum scribit, ad legendum, ea quae
sequuntur te mittit. Quasi januam pulchre domus
aperuit, et admota lucerna, quod sit intus, familiariter
significavit. Quid enim intus est? quid vides? Trinam
vocationem sive vocabuli positionem vides hujus Filii,
de quo dictum est hic per angelum, « pariet autem
filium et vocabis nomen ejus Jesum. » Primo, illic 573
dictum est: « Et vocabitur nomen ejus
Emmanuel; butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare
malum et eligere bonum [(Isa. VII)] . » Secundo,
ibidem dictum est: « Voca nomen ejus, Accelera
spolia detrahere, Festina praedari [(Isa. VIII)] . »
Tertio, itidem dictum est: « Et vocabitur nomen
ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater
futuri saeculi, Princeps pacis [(Isa. IX)] . » Igitur vere
divinus et Spiritu sancto evangelista illuminatus
lucem introrsus in propheticam veritatem brevi