PL 168, col. 1330

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

quidem dicto injecit, sed latam et longam domum
ejusdem propheticae veritatis illustravit. Cum multa
scripta sint in lege, et prophetis, et psalmis de
puero hoc, quod et ipse sciens, « Quoniam oportet,
inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege, et
prophetis, et psalmis de me [(Luc. XXIV)] , » sciendum
quod apud nullum prophetarum, in nullo psalmorum,
nusquam in tota lege, ita ut hic apud Isaiam,
designatur ex nomine. Unde animadvertendum
quia sanctus evangelista non segniter elegit, qui
hoc testimonium propheticum prae caeteris in causa
praesenti assumere maluit. De nomine Emmanuel,
quoniam hoc interpretatur nobiscum Deus, quam
interpretationem apponere non superflue curavit,
idem sentimus quod de illo dicto alterius evangelistae,

« et Verbum caro factum est et habitavit in
nobis [(Joan. I)] , » hoc tale vocabulum et hic sensus
pulchre nobis aperit, quid mysterii contineat illud,
quod ubi, sicut supra meminimus, « appellavit domus
Israel nomen » cibi sive panis, quem Dominus
dedit, man, quod erat quasi semen coriandri album, »
ita subjunctum est, « gustusque ejus quasi
similae cum melle [(Exod. XVI)] . » Quid enim est
juxta mysterium supra dictum simila cum melle,
nisi caro hujus Emmanuel cum Divinitate? Qualis
est gustus, ubi talis Emmanuel videtur? Etenim visio
ejus, et sanctorum angelorum et omnium beatorum
spirituum sive hominum vitalis est cibus, et
immortalis indeficiens gustus, quod nos et si credimus,
et utcunque scimus, tamen impossibile est

scire sicut est, donec videndo manducemus, atque
ita manducando experiamur, quia vere est simila
cum melle, id est vera et munda est humanitas cum
dulci et suavi Divinitate. Et vide hujus et caeterorum
nominum quam pulcher et quam rationabilis
ordo sit, quem dudum in alio quodam opere ita breviter
me adnotasse memini. Primum, Emmanuel,
id est nobiscum Deus, pro causa videlicet quae prima
est in ordine, quia habitavit in nobis Deus homo
factus [(Joan I)] . Secundum, Accelera spolia detrahere,
Festina praedari, ea videlicet pro causa, quia
moriendo fortem armatum diabolum superavit, et
spolia distribuit [(Luc. XI)] . Tertium, Admirabilis videlicet,
quia surrexit a mortuis et ascendens in coelum,

gloria et honore coronatus, sedet a dextris
Dei [(Psal. CVIII; Matth. XXVIII; Act. I, II)] . Quartum,
Consiliarius, ex eo scilicet quod dans Paracletum
sanctum apostolis suis, consilium habuit cum eodem
Spiritu consilii de repellendis Judaeis, et vocandis
gentibus [(Marc. XIII; Act. II, XIII)] . Quintum, Deus,
quia exinde omni mundo vere adoratur ut Deus.
Sextum, Fortis, quia vere fortis in judicio, quo exspectatur,
apparebit. Septimum, Pater futuri saeculi
quia nimirum peracto judicio non jam ut Dominum
servorum, sed ut pater filiorum regnabit. Octavum,
Princeps pacis, quia revera laudabitur in aeternum,
et grates habebit ut auctor pacis, qua Deo sumus
reconciliati per mortem ejus, qui eramus inimici [(Rom. V; Ephes. II)] .
« Exsurgens autem Joseph a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.