PL 168, col. 490
Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Ipsi loquuntur etiam haec, et suscitabimus
super eum septem pastores et octo primates homines.
Super quem dicunt, suscitabimus eum. Nimirum super
eumdem saepe dictum judicem Israel. Profecto
non vile obsequium, non parvam honorificentiae
portionem de studio suo promittunt, ad clarificandum
illum tantum judicem, quem filii illius filiae
latronis sic inhonoraverunt ut maxillam ejus percuterent.
Quaerendum est diligenter quinam sint septem
pastores et octo primates homines, et deinde,
quid sit suscitari illos super hunc judicem Israel, et
tunc patebit quia non levis aut incerta haec pollicitatio
est. Septem fide claros et meritis insignes de
sanctis Scripturis novimus, similiter et octo primates
homines, quos licet hactenus noverimus, necdum
tamen numerum et proprias eorum causas
animus adeo perpenderat, priusquam loci praesentis
diligentia nos excitasset. Primum ergo septem pastores,
deinde per ordinem recolamus octo primates
homines.
Primus pastor fuit Abel, de quo scriptum est: Fuit autem Abel pastor ovium, et obtulit Domino
munera de primogenitis gregis sui, et de adipibus
eorum, et respexit Dominus ad Abel et ad munera
ejus
[(Gen. IV)]
. Secundus pastor fuit Abraham. Tertius
Isaac. Quartus Jacob, qui stans coram Pharaone
cum filiis suis, interrogante illo: Quid habetis
operis?--Pastores ovium sumus, inquit, servi tui, et
nos et patres nostri [(Gen. XLVII)]
. Erant autem patres
ejus Abraham et Isaac, qui profecto curam habuerunt
alendorum gregum, ita ut non posset eos capere
terra prae multitudine gregum, unde et facta
est rixa inter pastores gregum Abraham et Loth [(Gen. XIII)]
,
et fuit jurgium pastorum Gerare adversus
pastores Isaac [(Gen. XXVI)]
. Verumtamen non pro
multitudine vel cura gregum, sed pro eo, quod circa
res horum pastorales, divina sese commendavit
auctoritas, septem istos pastores excellentissimos
numeramus. Igitur, ut dicere jam coepimus, horum
primus fuit Abel, qui de primogenitis gregum
Domino munera obtulit, quae suo respectu Dominus
digna duxit. Secundus Abraham, qui de
armento suo vitulum tenerrimum tollens, et optimum
inclytis hospitibus, scilicet tribus angelis venientibus
in figura sanctae Trinitatis, memorabile
convivium fecit [(Gen. XVIII)] . Tertius Isaac, qui velut
aries ad immolandum ductus est, et pro quo arietem
Abraham inter vepres haerentem cornibus holocaustum
obtulit [(Gen. XXII)]
. Quartus Jacob, qui de
grege duos afferens haedos in cibum patri benedictionem
accepit, et deinde soceri greges pascens,
auctus est benedictione Domini [(Gen. XXVII)] . Quintus
fuit Joseph qui cum sedecim esset annorum,
pascebat gregem cum fratribus suis, et inde venditus
fuerat, factusque princeps Aegypti [(Gen. XXXVII)] ,
professionem istam non erubuit, quamvis detestarentur
Aegyptii omnes pastores ovium, dicens ad
Patrem et ad fratres suos: Cum vocaverit vos Pharao,
et dixerit: Quod opus est vestrum? respondebitis: