PL 168, col. 491

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra
usque in praesens, et nos, et patres nostri [(Gen. XLVI)]
.
Sextus fuit Moyses, qui pascebat oves Jetro soceri sui
sacerdotis Madian, et inter pascendum, cum minasset
gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei
Oreb, apparuitque ei Dominus in flamma ignis de
medio rubi [(Exod. III)]
. Septimus fuit David, qui de
semetipso proloquens ad Saul: Pascebat, inquit, servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo et ursus,
tollebatque arietem de medio, et sequebar eos,
et percutiebam eruebamque de ore eorum. Et illi consurgebant
adversum me, et apprehendebam mentum
eorum, et suffocabam, interficiebamque eos. Nam et
leonem et ursum interfeci, ego servus tuus. Erit ergo
et Philistaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis,

qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis
[(I
Reg. XVII)]
. Ecce isti sunt septem pastores inclyti
quos, Scriptura teste, auctoritas divina commendavit.
Porro octo primates homines hi sunt. Primus
Josue, filius Nun. Secundus Caleph, filius Jephone.
Tertius Ottoniel, filius Caenez. Quartus Aoth, filius
Gera filii Gemini. Quintus Barach, filius Abinoem
de Cades Nephtalim. Sextus Gedeon. Septimus
Jephte Galaadites. Octavus Sampson. Isti octo idcirco
dici merentur primates homines, quia auctoritate
divina praeeunte et induente illos Spiritu Domini,
constituti judices liberaverunt populum suum,
unde et meruerunt appellari salvatores Israel. Primus
horum Josue et secundus Caleph introduxerunt
populum in terram promissionis, dicente Domino

ad Moysen: Tolle Josue filium Nun, virum in quo
est Spiritus Domini, et pone manum tuam super eum [(Num. XXVII)]
,
etc. De Caleph vero ait: Servum
meum Caleph, qui plenus alio spiritu, secutus est
me, inducam in terram hanc quam circuivit, et semen
ejus possidebit eam [(Num. XIV)]
. Primatum ejus
hoc divinum testimonium commendat, et praeter
hoc alia, quae praesenti loco inserere longum est.
Tertius Othoniel filius Caenez liberavit Israel de
manu Cusamrasathaim regis Mesopotamiae, cui servierunt
octo annis, Scriptura dicente: Et clamaverunt
ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et
liberavit eos Othoniel, videlicet filius Caenez, fuitque
in eo Spiritus Domini, et judicavit Israel [(Judic. III)]
,

Quartus Aoth liberavit Israel de manu Eglon regis
Moab, cui servierunt decem et octo annis, Scriptura
dicente: Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, et
suscitavit eis salvatorem Aoth filium Gera [(ibid.)]
, etc.
Quintus Barach filius Abinoem liberavit Israel de
manu Jabin regis Chanaan, qui per viginti annos
vehementer oppresserat eos, et ipse auctoritate divina
suscitatus per Debboram propheten uxorem
Lapidoth [(Num. VI)] . Sextus Gedeon liberavit Israel
de manu Madian, cui servierant septem annis, praecipiente
angelo, qui apparuit ei [(Num. VI)] . Septimus
Jephte Galaadites liberavit Israel de manu filiorum
Ammon, cui cum Philisthiim vehementer oppresserant
eos per decem annos et octo. De isto scriptum est: Factus est super Jephte Spiritus Domini, transivitque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.