PL 168, col. 492

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos. Quos tradidit
Dominus in manus ejus, percussitque eos plaga magna
nimis, humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel
[(Num. XI)]
.
Octavus Sampson per angelum Domini 215
praenuntiatus est matri sterili: Et hic erit,
inquit, Nazaraeus ab infantia sua et ex matris utero,
et ipse incipiet liberare Israel de manu Philistinorum [(Judic. XIII)]
.
Isti sunt octo primates homines, qui
miro modo septem pastoribus ita inseruntur, et ita
inter sextum pastorem qui est Moses, et septimum
qui est David, surrexerunt, ut filios Israel, quos
Moses sextus pastor, ut jam dictum est, de Aegypto
eduxit, primus hominum primatum Josue cum Caleph
introduceret in terram repromissionis, et liberationem
de manu Philistiim, quam octavus primas

Sampson incoepit, perficeret septimus pastor David.
Habemus igitur et septem pastores, et octo primates
homines ex propriis causis notos et insignes, quos suscitabimus,
inquit propheta, super eum, videlicet
saepe dictum judicem Israel, cujus maxilla percussa
est. Quomodo illos suscitabimus super eum? Videlicet
eo modo ut quae per illos corporaliter gesta sunt,
doceamus spiritualiter fieri vel impleri per ipsum.
Doceamus, inquam, quia quarum rerum in illis
praecessit figura, in isto successit veritas. Hoc facientes suscitabimus
illos super eum, nos prophetae
et sapientes et Scribae, ex quibus ego sum. Nam et
si secundum tempus corpore absens spiritu cum illis
praesens sum, quorum spirituali studio fit, ut in lectione
talium pastorum et primatuum nihil mortuum

remaneat aut otiosum, dum omnia referuntur ad
Christum. Itaque et isti cum illo vivent, et illi, qui
tunc erunt, ex istis proficient. Unde cum dixisset: Et suscitabimus super eum septem pastores, et octo
primates homines,
confestim subjunxit: Et pascent
terram Assur in gladio, et terram Nemroth in lanceis
ejus. Quod est dicere: Et omnes gentes quae nunc
sine Deo sunt, neque verbi Dei pabulum habent ullum,
tunc ex mysticis istorum exemplis, legendo
proficient, quarum videlicet gentium Assur et Nemrot,
id est Assyrii et Babylonii maximi Deoque magis
adversi tunc erant. Principium namque regni
Nemroth Babylon fuit in terra Sennaar, et de illa
terra egressus est Assur, et aedivicavit Niniven. Nec

vero dubium vel incognitum est quin Assyrii postmodum
decem tribus transtulerint, Babylonii vero,
pro quibus hic ponitur Nemroth, duas reliquas, Judam
et Benjamin. Magnifice ergo reconciliatio gentium
promittitur, dum de illis qui tunc erant infestissimi
talis prophetia texitur: Et pascent terram
Assur et terram Nemroth, et hoc non sine armis,
sed in gladio et in lanceis ejus, id est in sermone
Dei, qui est vivus, et efficax, et penetrabilior omni
gladio ancipiti [(Hebr. IV)]
. Et in sententiis veritatis,
quae sunt lanceae sive sagittae ejus, suo gladio et illis
lanceis diabolum, qui prius terram obtinuerat, debellabit
et liberabit humanum genus. Hoc est quod
ait: Et liberabit ab Assur cum venerit in terram
nostram, et cum calcaverit in monte nostro. Ac si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.