PL 168, col. 493
Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
dicat: Eodem tempore quando veniet in terram secundum
praesentem prophetiam, et conculcabit Judaeos
subversa civitate et templo, liberabit a diabolo
gentes, quae hactenus erant terra Assur et terra
Nemroth, quod interpretatur tentatio, qui per hoc
ipsum quod de illo scriptum est: Erat robustus venator
coram Domino [(Gen. X)]
, significat diabolum
qui possidebat gentes tanquam fortis armatus custodiens atrium suum
[(Luc. XI)]
. Sequitur: Et erunt
reliquiae Jacob in medio populorum multorum, quasi
ros a Domino, et quasi stillae super herbam, quae non
exspectant virum, et non praestolantur filios hominum.
Reliquiae Jacob credentes ex Judaeis sunt, quorum
unum ex optimis Apostolus cum dixisset: Nunquid
repulit Deus populum suum? subjunxit atque ait:
Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham
de tribu Benjamin
[(Rom. XII)]
. Etenim, licet illi qui
in futuro tempore credituri sunt, cum plenitudo
gentium intraverit, reliquiae dicantur, nihilominus
tamen et hi recte dicuntur reliquiae, quae tunc crediderunt
pauci, multitudine in incredulitate permanente,
testante eodem, cum praemisso exemplo
de Helia, cui dixit responsum divinum: Reliqui mihi
septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante
Baal [(III Reg. XVIII)]
; sic ergo, inquit, et in hoc tempore
reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae
sunt [(Rom. XI)]
. Ergo reliquiae Jacob erunt, inquit, in
medio populorum multorum quasi ros a Domino, quasi
stillae super herbam, id est, apostoli Christi sive ministeriales
judicis ejusdem, de quo hactenus sermo
fuit, sanctam et divinam de coelesti conversatione
sua sumptam stillabunt vel depluent gentibus scientiam.
Ros enim suaviter cadens, et stillae sensim
decidentes super herbam, evangelicam vel apostolicam
significant doctrinam a Domino datam, et pro
capacitate audientium discrete annuntiatam, et dupliciter
valentem nobis, scilicet ad refrigerandum
et sanctificandum. Terra quippe nostra calore vitiorum
erat exusta et a maligno spiritu quasi vento
urente percussa, ita ut cor hominis Babyloniae fornaci
non incongrue posset simile dici. Tunc autem
coepit Dominus mittere quasi ventum roris flantem [(Dan. III)]
,
quando ad amorem coelestium nos excitavit
per apostolorum praedicationem. Item manus
nostrae vacantes ab operibus bonis, sic erant quasi
herba macra et sterilis, sed nunc quasi stillae a Domino super herbam
ceciderunt, quando eadem doctrina
nos ad dilectionem proximi reflorescere fecit,
et in porrigendo eleemosynam facies nostras exhilaravit.
Et bene de isto rore et de hujusmodi stillis ait: Quae non exspectant virum, et non praestolantur
filios hominum,
sed signanter cum dixisset, quasi
ros, addidit a Domino, quia videlicet Evangelium
sive doctrina quae per apostolos administrata est,
non per instructionem vel magisterium hominum
venit aliquando, sed coelitus data est, docente illos
invisibiliter Spiritu sancto absque mora et momento,
ita ut qui fuerant homines sine litteris et idiotae