PL 168, col. 494

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

[(Act. IV)] ,
repente fierent litterarum periti, et potentes
in omni sermone [(Luc. XXIV)] .
Hoc idem de prophetis sentiendum est, et primum
de Mose. Nam ille quidem humanam scientiam per
homines didicit, et erat, ut Stephanus protomartyr,
eruditus omni sapientia Aegyptiorum et potens in
verbis, sed scientiam rerum divinarum ut Pentateuchum
suum conscriberet, non per hominem, sed
per solum Deum didicit, qui illo in rubo apparuit.
Sed et de David caeterisque prophetis, et de Christi
apostolis omnino sciendum est, quos omnes et solos
Ecclesia Christi in canonico apice suscipit. Unde et
Petrus in Epistola sua dicit: Hoc primum intelligentes,
quod prophetica scriptura propria interpretatione
non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando

prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti
sunt sancti Dei homines [(II Petr. I)]
. Et de caeteris
quidem apostolis, qui fuerunt illic, ubi Spiritus sanctus
in igneis linguis apparuit, seditque supra singulos
eorum [(Act. II)] , certum est quia non ab homine,
neque per hominem, sed per revelationem
Jesu Christi didicerunt. De Paulo autem qui tunc
non erat illic, sed postea vocatus est, dubium volunt
esse quidam adversarii ejus pseudoapostoli, dum
vellent corrumpere veritatem Evangelii, quam ex
ore ejus multi suscipiebant populi, ob hoc derogantes
illi et auctoritatem ejus diminuere volentes, quia
Domini nostri Jesu Christi, dum adhuc cum hominibus
conversaretur, discipulus non fuit, hac pro necessitate
plerisque in locis 216 apostolatum suum

defendit, maxime autem in Epistola ad Galatas cum
dicit: Notum enim vobis facio Evangelium, fratres,
quod evangelizatum est a me, quia non secundum
hominem: neque enim ego ab homine accepi illud
neque didici, sed per revelationem Jesu Christi [(Galat.
I)]
. Bene ergo cum dixisset de reliquiis Jacob: Et erunt in medio populorum multorum quasi ros a
Domino, et quasi stillae super herbam,
addidit, quae
non exspectant virum, et non praestolantur filios hominum.
Ac si dicat: Et erunt apostoli Jesu Christi
sapientes et eloquentes, totum salutari doctrina imbuentes
mundum, quam videlicet doctrinam non a
magistris hominibus accipient, non studii vel ingenii
proprii labore acquirent, sed occulta gratiae coelestis
aspiratione percipient. De reliquiis, inquam, Jacob,

id est de apostolis, ita duntaxat aeque ut de prophetis
qui et carne et fide sunt filii Jacob, hoc dicere
verum est. Caeterum de aliis magistris ecclesiarum
quicunque ex gentilitate surrexerunt, non eadem
sententia est vel esse potest, quia videlicet sunt
quidem et ipsi quasi ros a Domino, et quasi stillae
super herbam, scripturas propheticas atque apostolicas
tractando dulciter et exponendo utiliter; sed
singuli horum, ut hoc facere possent, exspectaverunt
virum, et praestolati sunt filios hominum. Multos
enim post Deum cathygetas vel magistros subierunt.
Unde quidquid dixerunt, non idcirco ratum habet
Ecclesia Christi, quia sic ipsi dixerunt vel senserunt,
sed quia dicta vel sensus suos propheticis atque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.