PL 168, col. 496

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

contristavi, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed
quia contristati estis ad poenitentiam, contristati enim
estis secundum Deum [(II Cor. VII)]
, etc. Haec vero
quasi de austeriori Paulo exempla posuisse putemus,
quasi caeteris apostolis hunc amplius saevitiam leonis
exercuisse dicamus. Nam, ut plura sermo praetereat,
nonne Petrus quoque quasi leo sive catulus
leonis in gregibus pecorum rugiit, quando in conventu
discipulorum Ananiam primum, et deinde
Saphiram uxorem ejus increpavit, et illi ceciderunt
et expiraverunt, quia Spiritui sancto fuerant mentiti [(Act. V)] .
Vere igitur reliquiae Jacob, quasi
catulus leonis, qui cum transierit, subanditur ad
nullius pavens occursum, et conculcaverit, videlicet
rebellantes, et ceperit, subauditur mendaces, ut capti

et deprehensi sunt jam dicti Ananias et Saphira
Spiritui sancto mentientes, non est qui eruat. His
dictis de reliquiis Jacob, protinus ad illum convertitur
sermo propheticus judicem Israel, de quo supra
dixerat: In virga percutient maxillam judicis Israel,
et dicit:
Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes
inimici tui interibunt. Hostes publici sive inimici Domini
illi majestatis adjudicantur, qui non solum peccatores,
verum etiam impii sunt odiendo nomen ejus,
quales maxime illi fuerunt, de quibus ipse in Evangelio
loquitur: Nunc autem et viderunt et oderunt et me et
Patrem meum. Sed ut impleatur sermo, qui in lege orrum
scriptus est, quia odio habuerunt me gratis [(Joan.
XV)]
. Super ejusmodi hostes exaltabitur, inquit, manus

tua, subauditur, ut non videant gloriam tuam, imo ut
videant et confundantur, quemadmodum alius propheta,
cum sub interrogatione dixisset: Et non videbit
impius gloriam Domini [(Isa. XXVI)]
, protinus
duplicem responsionem hoc modo ipse reddidit: Domine, exaltetur manus tua ut non videant, videant
et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos
devoret
[(ibid.)]
. Denique et per justam increpationem
dixit: Domine, exaltetur manus tua, et non videant
gloriam tuam, et subaudiendum est, ita ut in gloria
tua partem habeant ullam, et per severam nimisque
acerbam concessionem, ait protinus, videant et confundantur.
Quodque hic dicit, et omnes inimici tui
interibunt, illic similiter conceditur, ut fiat dicendo,
et ignis hostes tuos devoret. Nam ubi exaltabitur

manus tua, Domine, quando apparebis sedens in
sede majestatis tuae rex et judex Israel statutis
ovibus ad dexteram, haedis autem ad sinistram
tuam, tunc omnes inimici tui interibunt, diabolus
videlicet et angeli ejus, tunc hostes tuos videlicet
tam diabolum et angelos ejus, quam et homines
impios sequaces ejus, ignis devorabit te dicente: 217
Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus
est diabilo et angelis ejus [(Matth. XXV)]
. Hoc nihilominus
ad Ecclesiam universam referri potest,
cujus caput est ille judex, exaltabitur manus tua super
hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt, quia
videlicet qui capitis, id est, hostes vel inimici sunt
corporis, quod est Ecclesia ejus, et ubi caput ibi nimirum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.