PL 168, col. 497
Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
exaltabitur et corpus. Recte ergo et ad ipsam
dictum hoc recte intelligitur, praesertim quia et supra
illi dicebatur: Surge et tritura, filia Sion [(Mich.
IV)]
, etc., et protinus eidem dicitur: Et erit in die
illa, dicit Dominus: Auferam equos tuos de medio tui,
et dispergam quadrigas tuas, et perdam civitates terrae
tuae, et destruam omnes munitiones, et auferam maleficia
de manu tua, et divinationes non erunt in te. Et
perire faciam sculptilia tua, et statuas de medio tui,
et conteram civitates tuas, et faciam in furore et indignatione
ultionem in omnibus gentibus, quae non
audierunt. Magnifice in verbis istis consoletur se Ecclesia
Dei, considerando vitae aeternae statum, qualis
futurus sit ex die illa, qua omnes sui interibunt inimici.
Siquidem hoc promittitur in his verbis, quod
non solum mala omnia, verum etiam ipsa quoque,
quae in hoc saeculo videntur, et sunt quaedam bona,
quamvis non vera vel sufficientia, penitus non erunt
illic. Quis enim nescit maleficia, divinationes, sculptilia,
et statuas atque adorationes manuum operum,
et lucos ad sacrificandum daemoniis electos sive sacratos,
vera esse mala? Quis item neget equos,
quadrigas civitates atque munitiones, falsa esse bona? Fallax equus ad salutem,
ait Psalmista [(Psal.
XXXII)] , et hi in curribus, et hi in equis, nos autem in
nomine Domini Dei nostri invocabimus [(Psal. XIX)]
.
Possunt quidem prodesse equi et quadrigae, imo et
necessaria sunt ad subvectionem tardis et infirmis
corporibus, vel etiam sanctis ad fugiendum de civitate
in civitatem, si urgente persecutore fugiendum
est citius, sed cujusmodi usus, non tam verum bonum,
quam verae infirmitatis est solatium, saepe nimium
habens fallax experimentum quia, sicut jam
dictum est, fallax equus ad salutem, ad quod
succinere possis, sed non fallax ad fatigationem.
O quanto melius est, gravia ut nunc sunt corpora,
immutari, et velocitate angelorum perfrui, quam
gravedinem corporum equis vel quadrigis vectitando
fallaciter consolari! Igitur magnae beatitudinis est
promissio in verbis istis cum dicit, et erit in die illa,
dicit Dominus: Auferam equos tuos de medio tui, et
dispergam quadrigas tuas, etc. Praemiserat enim, et
omnes inimici tui interibunt. Ergo idem est ac si dicat:
In die illa faciam illud, pro quo nunc clamas ad
me dicens: De necessitatibus meis erue me [(Psal.
XXIV)]
. Primum est, quod equos tuos auferam, et quadrigas
tuas dispergam, id est quod terreni corporis
tantam velocitatem efficiam, ut sit quocunque velit,
quod fieri non posset cum equis et quadrigis. Tunc
enim homines aequales erunt angelis, ait ipse Dominus, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis
[(Luc.
XX)]
. Quod si aequales, nimirum et aeque veloces,
aeque ut angeli erunt, equis et quadrigis non indigentes.
Quid porro de civitatibus et munitionibus
dicam, cum dicit, et perdam civitates terrae tuae, et
destruam omnes munitiones? Notum est, quia Cain
fratrem suum Abel per invidiam occidit, et hic primus aedificavit civitatem, vocavitque eam ex nomine
filii sui Enoch
[(Gen. IV)]
. Porro et Abel et caeteri