PL 168, col. 499

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

tunc autem facie ad faciem [(I Cor. XIII)]
.-- Et perire
faciam sculptilia tua, et statuas de medio tui, et
non adorabis ultra opera manuum tuarum. Hoc etiam
ante diem illam providendum est ut opera manuum
suarum, scilicet sculptilia et statuas, adoret, quaecunque
anima Deum verum colit vel nomen ejus invocat,
verumtamen magna pars populi Dei, populi electi
unum Deum colentis, perfectionem hujus rei non
adjungit, dum corpore vivit. Nam et si manus exterius
vacat, ut visibilem sibi statuam non faciat,
nonne animus celerrimus artifex formam sibi aliquam
persaepe fingit, dum recordatur Creatoris sui,
et eum contemplari cupit, cui dicit, in oratione: Pater noster, qui es in coelis
[(Matth. IV)]
. Velociter
namque sibi proponit, aut velociter sibi occurrente

delectabiliter excipit, quasi venerabilis formae senem
speciosum et magnum, magno 218 consilio
residentem, et fortassis ita putat esse in re, sicut
legit vel audit in illa Danielis visione: Quia throni
positi sunt, et Antiquus dierum sedit, vestimentum
ejus quasi nix candidum, et capilli ejus quasi lana
munda [(Dan. VII)]
, etc., quae quasi localem loquuntur
Deum, cum ipse localis non sit. Equidem sic
simpliciter errare veniale est, sed errorem eumdem
pertinaciter defendere damnabile, quia haereticum
est. Unde et humaniformii dicuntur haeretici, qui
Deum forma humana membrisque distinctum asserere
conati sunt. Quod igitur nunc dicit: Et perire
faciam sculptilia tua, et statuas de medio tui, et non
adorabis ultra opera manuum tuarum, sic in illa die

perfici credendum est, ut circa divinam substantiam
nemo taliter erret, videntibus cunctis qualis sit.
Unde Joannes: Scimus, inquit, quia cum apparuerit,
similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est [(I Joan. III)]
.
Quod deinde sequitur, et evellam lucos
tuos de medio tui, et conteram civitates tuas, itidem
219 Eorum quae hactenus in hoc propheta, vel
propter hunc prophetam dicta sunt, duo principia vehementer
nostris auribus illisa sunt, dicendo videlicet
in primo: Audite, populi omnes, et attendat terra
et plenitudo ejus [(Mich. I)]
. In secundo autem: Audite,
principes Jacob, et duces domus Israel [(Mich.
III)]
. Et prima quidem prophetici sermonis invectione
Samaria, id est decem tribus condemnantur,
eorumque detrimentum recuperandum ex gentibus
per Christum his verbis promittitur: Ascendet enim
pandens iter ante eos; divident et transibunt portam,
et egredientur per eam; et transibit rex eorum coram
eis [(Mich. II)]
. In secunda Hierusalem, vel tribus
Juda severius arguitur, dicendo ad principes ejus,
ad sacerdotes ejus et ad prophetas ejus: Propter hoc
causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem
quasi acervus lapidum erit [(Mich. III)]
, quibus verbis
illa manifeste desolatio praenuntiatur, quae facta a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.