PL 168, col. 500

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

in die illa perfecte implebitur, quod nunc ex
parte impletum est vel implendum est. Non enim
jam in hoc perfectio est, quod verum colentes Deum,
non lucos frequentant, nec latebras vel tenebras
quaerunt ad sacrificandum principibus tenebrarum,
neque civitates suas claudunt, id est, conscientias
non occultant, sed opportune peccata sua confitendo
aperiunt, non, inquam, perfectio jam in hoc, sed
inchoatio beatitudinis est, quia multa sunt adhuc
non solum mala erubescenda, verum etiam bona
revelanda quae abscondunt et abscondere volunt, in
his quae reprehensibilia sunt metuentes verecundiam;
in his quae laudabilia sunt fugientes inanem
gloriam. At vero tunc nihil erit quod velint esse
occultum, neque invitis illis fiet illud quod Apostolus

ait, quia veniet Dominus et illuminabit abscondita
tenebrarum, et manifestabit consilia cordium [(I
Cor. IV)]
. Nam de malis, ubi certa remissio erit, non
habebunt cur erubescant, imo multum habebunt
quod gaudeant, scilicet magnam et sine fine magnificandam
remissoris gratiam et gloriam. Porro de
bonis ut abscondant illa, nequaquam inanem opus
erit fugere gloriam, quia talis ventus illic flare non
poterit, ubi vera et stabilis gloria Dei super omnes
abundans cuncta superabit, universosque et angelorum
et hominum ordines in fundamento suae visionis
cum dulci tremore continebit. Igitur et lucorum
evulsio, et civitatum contritio tunc ad plenum perfecta
erit, quia nullus erit qui occulte quidquam gerere,
vel conscientiam suam ne videatur, aliquo modo

circumceptam esse velit. Tunc econtra ibunt impii
in supplicium et in opprobrium sempiternum, et
hoc est, quod hic in calce sermonis enuntians, et
faciam, inquit, in furore et indignatione ultionem
in omnibus gentibus quae non audierunt.
LIBER TERTIUS.

Romanis eamdem filiam latronibus vastantibus, eo
quod percusserit maxillam judicis Israel, sicut manifeste
sermonis ejusdem sequentia vaticinantur,
itemque detrimentum Judaeorum, de salute gentium
restaurandum, secundum haec verba promittitur. Et
fluent ad montem Domini populi, et properabunt gentes
multae [(Mich. IV)]
. Et rursus: Et erunt reliquiae Jacob
in medio populorum multorum, quasi ros a Domino,
et quasi stillae super herbam [(Mich. V)]
, etc.
Ecce nunc tertio sermo propheticus quasi tubam
vocem suam exaltans, neque solam Samariam ut
prima, neque solam Hierusalem, ut secunda invectione
convenerat, sed ambas partes simul conveniens
sic inchoat:
CAP. VI.
Audite quae Dominus loquitur: Surge,
contende judicio adversum montes, et audiant colles
vocem tuam. Audiant montes judicium Domini, et fortia
fundamenta terrae, quia judicium Domini cum populo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.