PL 168, col. 501

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

suo, et cum Israel dijudicabitur. Popule meus, quid feci
tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Quia
eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberari
te, et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam.
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit
Balach rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius
Beor de Sethin usque ad Galgala, ut cognosceret
justitias Domini. Hujusmodi verbis judicium Domini
de magnis rebus agi incipit, et sicut jam dictum
est, ambae partes, scilicet Samaria et Hierusalem,
pariter conveniunt et quodammodo assistunt, tanquam
duo rei, diversas secundum merita judicii
atque misericordiae sententias excepturi. Sunt enim
isti dissimiles sibi veluti alter etiam sub judicio rebellans,
alter coram judice prostratus et veniam postulans:

etenim Samaria, quae se in perpetuo schismate
detinuit a domo David et templo Domini, cujus
ex regibus nullus recessit a peccatis Jeroboam,
id est, a colendis vitulis, quos ille fecit, nec saltem
comminante Deo judice captivitatem instantem, poenitentiam
egit, reus ille est qui etiam in judicio
per contumaciam magis ac magis provocat iram
judicis: Hierusalem vero, quae tunc temporis nonnunquam
poenitentiam egit, cujus reges aliqui
ad poenitentiam conversi sunt, ut Manasses [(II
Par. XXXIII)] , aliqui justi fuerunt et sancti, ut
David et Ezechias et Josias: nam praeter istos, omnes
in idolis peccaverunt; reus ille est qui, coram
judice prostratus, fatetur culpam, poscit et meretur
veniam. Neque enim de decem tribubus translatis

in Assyrios aliquem poenitentem, et Deo satisfacientem
legimus, sed de filiis Juda ductis in Babyloniam
multum est quod miremur et compatiamur: dum et
Daniel in lacu leonum, et socii ejus in fornace Babylonica
prostrati, misericordem judicem Deum deprecantur [(Dan. VI)] .
Igitur dum proposito judicio
ex persona Domini, dicentis: Popule meus, quid feci
tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi, et
caetera repente sese persona offert, dicens: Quid dignum
offeram Domino? curvabo Deo genua excelso?
hanc arbitremur esse Hierusalem, quae, ut jam dictum
est, illo tempore poenitentiam erat actura. Caetera
vero quae repetito clamore subsequuntur, inter
quae judex proloquens, et custodisti, inquit, praecepta
Amri, et omne opus Achab, contra Samariam

dicta esse non dubitemus, quae veluti reus rebellis
veniam a judice nec postulat, nec meretur. Nunc
per ordinem dicta sequamur: Audite, inquit, quae
Dominus loquitur. Hoc in persona sua propheta clamat,
videlicet tanquam praeco judici sedenti obsequens,
ut paret silentium, et ad audiendum attentam
faciat multitudinem. Hoc ergo praemisso, sequuntur
ea quae Dominus loquitur: Surge, contende
judicio adversum montes, et audient colles vocem
tuam. De montibus et collibus istis, adversum quos
judicio contendere jubetur, diversi expositores diversa
senserunt. Nam alii angelos intelligunt, quibus
rerum humanarum commissa est procuratio,
quique, ut Apostolus ait, administratorii sunt spiritus,
missi in ministerium propter eos qui haereditatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.