PL 168, col. 502
Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
capiunt [(Hebr. I)]
, et inde adversus eos judicio contendi
volunt, si non egerint cuncta quae ad suum
pertinebant officium. Alii vero Abraham, Isaac et
Jacob, et patriarchas reliquos interpretantur, quibus
quasi auditoribus et ad judicium convocatis,
populi Israel negotium ventilandum est. Verum
neutra sententia liberum habet cursum, aut manifestis
Scripturae vocibus comprobatur, praesertim
cum Abraham, Isaac et Jacob sancti atque amici
Dei sunt, et sancti angeli praeterito jam judicio
divisi a malis angelis de salute sua securi, et in
beatitudine sint 220 firmati. Quomodo ergo vel
adversus istos, vel adversus illos montes et colles
libere affirmarim, quod fiat contentio judicii divini?
Ut igitur expeditior sit sensus, illud sequamur quo
manifeste nos praesens littera ducit, dum in initio
cantentionis statim dicitur: Popule meus, quid feci
tibi? Denique populus Israel cujus ambas partes,
videlicet Samariam et Hierusalem, paulo ante diximus
ad judicium convocari, sub nominibus montium
et collium corripitur in his verbis. Nec vero
incongrue per montes figuratur, quia pars utraque
in montibus regnabat et superbiebat, decem tribus
in monte Samariae, et duae reliquae Juda et Benjamin
in monte Sion. Unde et per alium prophetam
idem Dominus: Vae igitur qui opulenti estis in Sion,
et confiditis in monte Samariae (Amos, VI). Igitur
adversus montes, id est adversus Samariam et Hierusalem
in montibus habitantibus, et in montibus
confidentes, Surge, inquit, et contende judicio, et
colles, id est urbes minores illarum subappendices audiant vocem tuam.
Ad hoc edictum Domini judicium
proponentis, idem praeco, id est propheta qui
praelocutus fuerat, dicens: Audite quae Dominus loquitur,
rursus pro officio suo magis ac magis attentam
volens esse plebis multitudinem sive montium,
id est principum altitudinem, clamat, et dicit: Audiant
montes judicium, et fortia fundamenta terrae,
quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israel
dijudicabitur. Montes, ut jam dictum est, Samaria
et Hierusalem dicuntur, quae utraque metropolis in
monte sita est. Porro fortia fundamenta terrae, non
incongrue partis utriusque reges intelligimus. Regia
namque potestas quodammodo terrae, id est populi
fundamentum est. Unde et Graeco sermone rex basileis,
id est basis populi dicitur, eo quod regibus
suis populi vel caeterae dignitates innitantur, veluti
columnae basibus. Igitur et fortia fundamenta terrae
tumidae, terrae montuosae, id est reges male fortes,
reges in vestris viribus et opibus confidentes, qui
subvehitis Samariam et Hierusalem quae in montibus
sitae sunt, et quod pejus est, in montibus confidunt, audite,
inquit, judicium Domini, quia quod
valde timendum est, judicium Domini cum populo
suo, et cum Israel dijudicabitur. Vere enim sensato
homini hoc valde timendum est ne cum illo Deus
dijudicetur: scit enim quia non poterit illi respondere
unum pro mille, ideoque prostratus postulat
dicens: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine,