PL 168, col. 504
Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
eum in manus gentium, et dominati sunt ejus, qui
oderunt eum: causam quoque suam istam proponit
per quam ostendat sese priorem fuisse in beneficiis,
et maia recepisse pro bonis, dum dicit: Quia eduxi
te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi
te; et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam [(Num. II)]
.
Nec vero illos tantum qui erant
fratres tui, verum etiam alienigenam, videlicet Balam
filium Beor, qui non erat de gente tua, misi ante faciem
tuam ad benedicendum tibi. Hoc est quod
continuo subjungit: Popule meus, memento, quaeso,
quid cogitaverit Balach rex Moab, et quid responderit
ei Balaam filius Beor de Sethim usque ad Galgalam,
ut cognosceres justitias Domini. Et est sensus: Num
in eo molestus fui tibi, quod haec beneficia praestiti
tibi? Quod dicit, de Sethim usque ad Galgalam, sic
intelligitur ac si dicat, de loco ad locum pergens,
mutansque loca ut totum exercitum Israel lustrarent
oculis, quasi ego non possem cum pergente
pergere, et cum transeunte transire. Et hoc feci,
ut misericordiae meae et justitiae notae essent tibi.
Cum itaque praemisso quid feci tibi, aut quid molestus
fui, statim subjungit, quia eduxi te de terra Aegypti
per Mosen et Aaron, et deinde meminisse rogat,
quomodo Balaam filium Beor a maledicendo cohibuerit,
quae utraque populo non molesta, sed valde
fuere jucunda? simul meminisse oportet, qualia
populus econtra fecerit, ut causis comparatis appareat
in judicio opposito, quam justus Deus, et quam
injustus Israel sit. Quid enim Deo populus fecit? Nonne
ipse potius molestus fuit? Ubi illum Deus de Aegypto
eduxit, ille vitulum conflatilem fecit, eique hostias
immolavit, Mosen et Aaron ante faciem populi
Deus misit, populus eosdem acerbe affligens, 221
pene lapidavit [(Exod. XXXII)] . Ubi Balaam
Deus cohibuit ne malediceret populo [(Num. XXII)] ,
populus continuo fornicatus est cum filiabus Madian,
et initiatus est Beelphegor [(Num. XXV)] . Caetera
percurramus, quamvis in praesenti judicio non
commemoraverit Dominus, pauca commemorasse
contentus, et in omnibus, inquam, ex populo vicissitudinem
reperiemus. Ubi Deus populum in terram
quam promiserat, introduxit, populus terrae eisdem
gentibus pejora fecit, inter quas commistus, deos
eorum coluit [(Judic. II)] . Dedit Deus populo David
regem secundum cor suum, populus a domo David
sese rescindens, et a templo Dei, vitulos aureos coluit; [(III Reg. XII)] .
Tandem quod maximum est,
Deus homo factus de semine Abrahae promissiones
quas promiserat illi, implevit, et populo se praesentavit,
populus illum negans crucem ei paravit, et
lancea latus ejus perforavit [(Joan. XIX)] . Non vane
ergo judicium Domini cum populo suo et cum Israel
vult dijudicari, quia magna sunt et multa quae veniunt
in quaestionem ex iniqua parte populi, quorum
quaedam propheticam hanc praecesserant, quaedam
secutura erant. Nec vero quisquam nostrum
ab ejusmodi dijudicatione liberum se putet, quia
nos quoque sumus Israel, quos Dominus eduxit de