PL 168, col. 505

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Aegypto hujus saeculi, id est de ignorantiae tenebris,
et misit ante faciem nostram Mosen et Aaron et Mariam,
faciendo nos revelata facie contemplari quae
per illos facta sunt, quia in figura contigerunt, et
qualem vicissitudinem quisque nostrum Deo reddiderit,
conscientia cujusque novit. Cum igitur audirimus
Deum dicentem homini, quid feci tibi, aut
quid molestus fui tibi, non sit in nobis cor durum
et indomabile, et ferrea cervix, quia ad hoc se taliter
apponit, et taliter loquitur altissimus Deus misero
homini, ut saltem propter humilitatem Dei
compunctus, dicat homo: Peccavi Domino [(I Reg.
VII)]
, secundum exemplum David, cum quo Deus taliter
dignatus est dijudicari, cum ille peccasset in
Bethsabee. Ego, inquit, unxi te in regem super Israel,

et ego erui te de manu Saul et dedi tibi domum
Israel et Juda, et si parva sunt ista, adjiciam tibi
multa majora [(III Reg. XII)]
. Taliter praeloquendo
mollire studuit, et per pietatem efficere tenerum
cor, ut melius et profundius vulnerare posset protinus
inferendo: Quare ergo contempsisti verbum Domini,
ut faceres malum in conspectu meo? etc. [(Ibid.)]
Quisquis ille similiter compunctus et in judicio
salubriter vinctus loquitur ea quae protinus hic in
propheta sequuntur: Quid dignum offeram Domino?
Curvem genua Deo excelso? Nunquid offeram ei holocautomata
et vitulos anniculos? Nunquid placari
potest Dominus in millibus arietum aut in multis milibus
hircorum pinguium? Nunquid dabo primogenitum
meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro

peccato animae meae? Ad singula horum praeter illud
quod ait, curvem genua Deo excelso, subaudiendum
est, non, quia videlicet Deus holocautomatibus, vitulis
anniculis, arietibus et hircis pinguibus non delectatur
et, etiamsi talibus delectaretur, non esset
condignum pretium vel aequa redemptio ut pro peccato
rationalis animae brutum pecus tanto judici
offeretur. Multo magis offerre primogenitum vel
fructum ventris sui pro scelere suo longe a ratione
dissentit, praesertim cum hoc ipsum facere scelus
sit crudelissimae gentilitatis, licet Jephte vir fortis
immolatione filiae temerarium votum solverit [(Judic.
XI)] . In singulis quidem et eorum qui ante nos ad
poenitentiam compuncti fuerunt, unus idemque Spiritus

talia tractat, quid dignum offeram Domino, et
caetera juxta quod Apostolus loquitur: Nam quid
oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat
pro nobis gemitibus inenarrabilibus [(Rom. VIII)]
.
Verumtamen ut certum ordinem retineamus, et a
superioribus non deviemus, ubi Samariam et Hierusalem
tanquam duos diserevimus reos, quorum
alter etiam sub judicio perseverat in culpa, alter satagit
pro venia. Nimirum persona haec audito judicio
dicit: Quid dignum offeram Domino? et caetera,
Hierusalem est. In illa namque taliter peccata sua
confitendo emeruit, ut captivitas sua post annos septuaginta
solveretur, detentis in perpetua captivitate
decem tribubus, judice Deo per alium quoque prophetam
sic praelocuto: Quia non addam ultra misereri

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.