PL 168, col. 506

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum, et
domui Juda miserebor, salvabo eos in Domino Deo
suo [(Ose. I)]
. Ubi captivum Judam sive vapulantem
Hierusalem piam de suo scelere habuisse legimus
sollicitudinem, secundum verba haec: Nunquid placari
potest Dominus in millibus arietum, aut in multis
millibus hircorum pinguium? Nimirum in illa
oratione apud Danielem: Peccavimus, Domine, inique
fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus
a mandatis tuis et judiciis [(Dan. VI)]
. Et alibi: Et non est in tempore hoc princeps et propheta, et
dux, neque holocaustum, neque sacrificium, neque
oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum
coram te, ut possimus invenire misericordiam, sed in
anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur sicut

in holocaustum arietum, et taurorum, et sicut in millibus
agnorum pinguium
[(Dan. III)]
Quid tandem dicit
huic divinum responsum? Indicabo tibi, o homo,
quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: Utique
facere judicium, diligere misericordiam, et sollicitum
ambulare cum Deo tuo. Ne ergo sis anxius de holocautomatibus
et vitulis anniculis, de millibus agnorum
et hircorum pinguium, neque de ullis omnino
rebus quaecunque extra te sunt, quia non quaerit
tua Deus, sed te ipsum, non rem tuam sed spiritum
tuum; non arietem vel hircum tuum, sed cor tuum.
Illud offer, nam hoc est bonum; offer, inquam, judicium
faciendo, misericordiam diligendo, et ambulando
sollicite cum Deo tuo. Quid est judicium facere,
nisi judicium Dei praevenire? Praevenis autem

judicium Dei, si temetipsum prior judicas in conspectu
Dei, ne a Deo judiceris. Nam si nos ipsos judicaremus,
ait Apostolus, non utique judicaremur [(I Cor. XI)]
.
Jam quidem hoc interest inter duos
reos istos, quorum alter Samaria, alter dicitur Hierusalem,
quod Samaria judicio resistit, nunquam
recedendo a vitulis suis, et idcirco Non addam illi,
ait Dominus, ultra misereri, Hierusalem autem judicio
concedit, veniamque poscit, et idcirco, sed domui,
inquit, Juda miserebor, et salvabo eos in Domino
Deo suo [(Ose. I)]
. Bonum ergo quidem est sequi
judicium, optimum autem facere judicium, scilicet
priusquam judicando semetipsum. Et deinde deligere,
id est diligenter quaerere misericordiam, quod

est esse misericordem, ut ipse misericordiam consequatur.
Exempli gratia, sicut eo tempore fuerunt
maxime Daniel et Neemias, quorum alter, videlicet
Daniel, completis annis septuaginta desolationis
Hierusalem, multum compatiens desolatae suae genti, et posui,
inquit, faciem meam ad Dominum Deum
meum, rogare et deprecari, in jejuniis, et sacco, et
cinere [(Dan. IX)]
: alter, videlicet Neemias, cumque
audisset, ait, verba dicentis, et murus Hierusalem
dissipatus est, et portae ejus combustae sunt igni, sedi
et flevi, et luxi dies multos, et jejunabam, et orabam
ante faciem Dei coeli [(II Esdr. I)]
, etc. Quod deinde
dicitur hic in propheta, et sollicitum ambulare cum
Deo tuo, idem est ac si dicat, et deinceps cavere a
peccato. Ejusmodi sollicitudo tanta Danieli et sociis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.