PL 168, col. 507

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ejus in eadem captivitate exstitit 222 ut ne quidem
de mensa regis, et de vino potus ejus pollui paterentur.
His dictis ad personam quae percunctata
fuerat, dicendo: Quid dignum offeram Domino? et
caetera, confestim quasi quaereret, cum igitur fecero
haec ut indicasti mihi, quid consequetur, subjunxit
atque ait: Vox Domini ad civitatem clamat,
erit salus timentibus nomen meum. Personam expressit
manifestius, quam supra diximus esse Hierusalem,
veluti reum sub judicio confitentem atque poenitentem,
altero in malis perseverante, scilicet Samariae,
id est decem tribus, contra quas protinus
nequaquam remisso clamore taliter invehitur. Audite,
tribus. Et quis approbabit illud? Adhuc ignis in
domo impii, thesauri iniquitatis, et mensura minor

irae plena. Num justificabo stateram impiam, et saccelli
pondera dolosa, in quibus divites ejus repleti
sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium,
et lingua eorum fraudulenta in ore ipsorum?
Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis
tuis. Tu comedes et non saturaberis, et humiliatio
tua in medio tui. Apprehendes, et non salvabis; et
quos salvaveris, in gladium dabo. Tu seminabis, et
non metes; tu calcabis olivam, et non ungeris oleo,
et mustum et non bibes vinum. Et custodisti praecepta
Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in
voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem, et
habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi
portabitis. Manifeste divisus est clamor Domini,
verba consolatoria denuntians civitati, scilicet Hierusalem,

quod sit salus timentibus nomen Domini,
filiis ejus de captivitate reversuris. Decem vero tribubus
qualia merentur? Audite, inquit, tribus, subauditur
opus vestrum, quod nunc in judicio Domini
arguitur. Et quis approbabit illud? Videlicet
nemo probus, nemo nisi improbus, cujus et si cupiditas
approbat, ratio tamen improbat. Verumtamen
in judicio, dum res ostenditur nuda, mirum est
si vel improbus approbare audeat pertinaci impudentia.
Quid est illud? Adhuc ignis in domo impii,
thesauri iniquitatis, mensura minor irae plena. Quasi
unum crimen decem tribuum in judicium adducit,
sed per illud unum, caetera quoque simul omnia
comprehendit. Et recte, nam radix omnium malorum
avaritia [(I Tim. VI)]
. Ipsam avaritiam convenienter

nomine ignis denotat. Sunt enim haec similia. Denique ignis nunquam dicit: Sufficit,
ait Sapientia [(Prov. XXX)] ,
et avarus non implebitur pecunia [(Eccl. V)]
,
igitur adhuc ignis in domo impii, id est
adhuc avaritia, quae est simulacrorum servitus [(Coloss. III)]
,
adeo regnat in Samaria ut aurum colat
tanquam Deum, colit enim aurea simulacra vitulorum.
Quod dicit, adhuc, longiturnitatem, perseverantiam
peccati significat; quia videlicet ex quo
Jeroboam illos fecit vitulos, per tot annos vel tempora,
tot succedentibus vel demutatis regibus, tot
signis et prodigiis per Eliseum et Eliam exhibitis
cultus eorumdem vitulorum perseverat, et nullus
omnino regum a peccatis Jeroboam recesserat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.