PL 168, col. 508

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

usque ad ultimum Osee filium Hela, qui regnare
coepit in Samaria anno duodecimo regis Juda Achaz [(IV Reg. XV)] ,
sub quo ipse prophetabat. Igitur adhuc ignis in domo impii,
nimis diu perseveravit
satiabilis avaritia in vobis, o decem tribus, quae estis
domus impii, scilicet Jeroboam qui vos peccare
fecit, cui vos tanquam Domino domus ad malum
deseruistis, cum deberetis esse domus Domini Dei.
Quod nomine ignis, ut jam dictum est, avaritia debeat
intelligi, sequens littera satis innuit. Cum enim
dixisset, adhuc ignis in domo impii, statim subjunxit, thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena. Num
justificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa,
in quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et
habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua

eorum fraudulenta in ore ipsorum? Mensura minor,
quam lex Domini interdicit, et dolosa, id est non
aequa pondera, dum in alio pondere venduntur, in
alio emuntur. Mercimonia profecto avaritiae instrumenta
sunt. Et hic est vere ignis, qui et cuncta
bona destruit, et nunquam dicit: Sufficit [(Prov. XXX)]
. Num,
inquit, haec ego justificabo? Non utique, sed
condemnabo. Minor mensura, minorem capiens venalem
substantiam, majorem capit iram in sinum
vestrum refundendum. Siquidem pauperes hoc facerent,
poterat inopia scelus necessitate defendere,
nunc vero divites, ait, in eis repleti sunt iniquitate,
id est divitiis iniquis, quae congregantur ex iniquitate, et habitantes in ea,
subauditur domo impii, loquuntur,
ait, mendacium, et lingua eorum fraudulenta

in ore eorum, quia videlicet congregationem
divitiarum sequitur mendacium, et manu assueta
thesauros condere fraudulentam linguam possidet.
Veritas paupertatem parit. Et ego ergo, inquit, coepi percutere te perditione super peccatis tuis,
subauditur,
et percutere non desinam usque ad consummatam
perditionem, quoniam perseveras in
peccatis. Ac si dicat: Propterea jam saepe misi contra
regem Assyriorum, et quia tu in peccatis perseveras,
mittam illum iterum. Nam, quia iste in diebus
Joathan, Achaz et Ezechiae prophetavit, opportune
nunc historiae series ad memoriam redit, pro
eo quod ait: Et ego ergo coepi percutere te perditione
super peccatis tuis. Denique anno duodecimo Achaz
regnavit Ozee in Samaria super Israel, ascenditque

contra eum Salmanasar rex Assyriorum, et factus est
ei Ozee servus, reddebatque tributa [(IV Reg. XVII)]
.
Haec fuit incoeptio percussionis, de qua nunc dicit: Et ego ergo coepi percutere te perditione.
Sequitur
autem: Cum autem deprehendisset rex Assyriorum
Ozee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua
regem Aegypti, ne praestaret tributa regi Assyriorum,
sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum
eum misit in carcerem, pervagatusque est omnem
terram. Et ascendens Samariam, obsedit eam
tribus annis. Anno autem nono Ozee, coepit rex Assyriorum
Samariam, et transtulit in Assyrios, posuitque
eos in Ayla, et in Abor, juxta fluvium Gozam in
civitatibus Medorum [(ibid.)]
. Hic annus erat sextus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.