PL 168, col. 510
Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
nomen civitatis quam exstruxerat ex nomine Somer
domini montis Samariae. Fecit autem Amri malum in
conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes
qui fuerunt ante cum [(III Reg. XVI)]
. In hoc denotantur
praecepta ejusdem Amri, quae custodisti, inquit,
quia videlicet praecepta Hieroboam, quae dederat
formatis vitulis, dicens: Nolite ultra descendere in
Hierusalem. Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de
terra Aegypti [(III Reg. XII)]
, iste confirmavit aedificando
aliam metropolim, scilicet Samariam, adversus
antiquam et legitimam metropolim Hierusalem
civitatem David. Et iste quidem praecepta Jeroboam
taliter confirmando, sua praecepta esse fecit, Achab
autem filius ejus ampliavit. Idirco cum dixisset et
custodisti praecepta Amri, addidit, et omne opus domus
Achab. Quod enim fuit opus domus Achab? Regnavit in Samaria viginti et duobus annis; et fecit
malum in conspectu Domini, super omnes qui fuerunt
ante eum. Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis
Jeroboam, insuper duxit uxorem Jezabel filiam
Ethbaal regis Sydoniorum, et abiit, et servivit Baa.
in templo, quod aedificaverat in Samaria, et plantavit
lucum
[(III Reg. XVI)]
. Deinde hoc domus ejus, id est
ipsius et uxoris ejus Jezabel opus fuit quod occidederunt
prophetas Domini, in tantum ut diceret Helias,
putans solum se esse relictum: Domine, altaria
tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt
gladio; derelictus sum ego solus, et quaerunt animam
meam ut auferant eam [(III Reg. XIX)]
. Illorum talia
praecepta
et opera tu custodisti. Nunquam enim a
peccatis eorum recessisti tu, Israel, sive tu, Ozee,
rex Israel, cujus in diebus tecum punitur Israel, et
ambulasti in vanitatibus eorum, provocans me in
tantum, ut darem te in perditionem, quod justum
est, et habitantes in ea, subauditur domo Achab,
quae est Samaria, in sibilum, id est in derisum, et
opprobrium populi portabitis, videlicet vos reges impii,
quia vestrum scelus, vestrumque deliramentum
est quidquid patitur Israel. Sive ut e converso dictum
sit, totum patitur Israel quidquid vos delirastis.
Sequitur:
CAP. VII.
Vae mihi, quia factus sum sicut qui
colligit in autumno racemos vindemiae. Non est botrus
ad comedendum, praematuras ficus desideravit
anima mea. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus
non est. Omnes in sanguine insidiantur, vir
fratrem suum venatur ad mortem, malum manuum
suarum dicunt bonum. Princeps postulat, et judex
in reddendo est. Et magnus locutus est desiderium
animae suae, et conturbaverunt eum. Qui optimus est
in eis quasi paliurus, et qui rectus quasi spina de
sepe. Dicta haec de fonte pietatis manant, quia perfecto
zelus bonus quo sancti saevire videntur, nunquam
sine pietate est. Irascuntur peccatis, peccatoribus
compatiuntur. Sic Moses contra peccata saeviens,
et forti zelo accinctus: Ponat, inquit, vir gladium
super femur suum, et ceciderunt in illa die,
quasi viginti tria millia [(Exod. XXXII)]
, et peccatoribus
compatiens, ait ad Dominum: Aut dimitte eis