PL 168, col. 511
Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo
quem scripsisti [(ibid.)]
. Sic et caeteri sancti fecisse
noscuntur quamplures, quorum exempla percurrere
nimis longum est. Ut de isto non praetereamus, quid
fortius, quid vehementius invectione quam longe
superius ita finierat: Et omnia idola Samariae ponam
in perditionem, quia de mercedibus meretrecis congregata
sunt, et usque ad mercedes meretricis revertentur [(Mich. I)]
.
Quid vero clementius dici potest, quam
id quod protinus subjungit: Super hoc plangam et
ululabo; vadam spotiatus et nudus [(ibid.)]
. Sic et
in praesenti loco cum thesauros iniquitatis et mensuram
minorem, stateram impiam et pondera dolosa
fortiter coarguisset, et velut adversarius vindicem
sententiam ex judicio Domini protulisset, continuo
vulneratus vera compassione: Vae mihi, inquit, quia
factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae,
etc. Nimirum quid optaret, vera et competenti
similitudine melius expressit quam si nudis
ipsam rem eloqueretur verbis. Vinea enim Domini
exercituum, ait ipse Dominus in Isaia, domus Israel
est [(Isa. V)]
. Et Psalmista: Vineam, inquit, de Aegypto
transtulisti, et ejecisti gentes, et plantasti eam [(Psal.
LXXIX)]
. At illa, cum exspectaretur ut faceret uvas,
fecit labruscas [(Isa. V)]
. Hoc iste expertus est; neque
enim eo prophetante vel caeteris, quos Dominus
misit, quisquam ex regibus Israel poenitentiam egit.
Congrua ergo similitudine utens, factus sum, ait, sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae.
Statimque
subjungit: Non est botrus ad comedendum,
id est qui facit poenitentiae fructum. Omnes enim
impoenitentes Deum offendunt, sicut uvae acerbae
quae comedi non possunt. Poenitentes vero quasi
uvae vel ficus maturae, dulces et suaves sunt, quas desideravit anima mea,
inquit, sed non inveni. Nam
hoc est quod sequitur: Periit sanctus de terra, et
rectus in hominibus non est. De terra, id est de Samaria, periit sanctus
qui esset mihi quasi botrus ad
comedendum, et in hominibus, id est decem tribubus, non est rectus,
qui esset mihi quasi praematura ficus.
Quis enim fuit de cunctis regibus Samariae vel decem
tribuum, de quo scriptum non sit, fecitque malum
in conspectu Domini? At vero de regibus Hierusalem
non est ita, quae et supra dixit [(Mich. IV)] : Quid
dignum offeram Domino? et postmodum dictura
est, ego autem ad Dominum aspiciam, et exspectabo
Deum Salvatorem meum. Nam et David et
Ezechias, et Josias, botri ad comedendum boni,
id est homines sancti, fuerunt, et de caeteris nonnulli
quamvis in primis acerbi fuerint, postea per poenitentiam 224
commutati, dulces et recti facti sunt.
Audite nunc, reges Samariae vel decem tribuum,
quam acerbi et insuaves fuerint. Omnes, inquit, in
sanguine insidiantur, vir fratrem suum venatur ad
mortem. Profecto dira et longa tragoedia regum Israel
brevibus verbis insinuatur. Nam fere omnes post
illum vel ab illo, qui primus erat Jeroboam, in sanguine
insidiati, et alterutros ad mortem venati sunt.
Jam dicto Jeroboam filius suus Nadab successerat,